Quantum redactiones paginae "Sextus Tarquinius" differant

No edit summary
==De flagitio et morte==
[[Fasciculus:Lucretia's rape by Sextus Tarquinius, and her suicide.jpg|thumbnail|Sextus Lucretiae pudicitiam nocturna vi expugnans (supra) et Lucretia sese necans coram marito et propinquis (infra). Imago picta e manuscripto sedecimi saeculi.]]
Paulo post uxorem sobrini sui [[Lucius Tarquinius Collatinus|Collatini]], nobilem matronam Romanam [[Lucretia|Lucretiam]] nomine, a qua, absente marito, tamquam cognatus hospitium benignum acceperat, vi nocturna stupravit. E quo facinore [[Lucius Iunius Brutus|Lucio Bruto]] ducente seditio orta est quae regem cum liberis Roma expulit. Aeternum exsilum lege eis indictum est. Secundum narrationem aTito Livio traditam<ref>I,60.</ref>, dum pater et fratres [[Caere]] in [[Etruria|Etruriam]] confugiunt, Sextus [[Gabii|Gabios]] in regnum suum sese recepit ubi ab inimicis occisus est. Contra [[Dionysius Halicarnassensis|Dionysius]] eum simul cum fratribus aciei [[Tarquinii|Tarquiniensium]] praeficit<ref>''Ant. Rom''. V,15(4).</ref> illo proelio quo consul Lucius Iunius Brutus periit, atque mox etiam cum Tito Tarquinio aciei Latinorum in exercitu [[Porsenna|Porsennae]]<ref>''Ibid.'' V,22,4</ref>.
 
==Fontes==