Quantum redactiones paginae "Sextus Tarquinius" differant

'''Sextus Tarquinius''' fuit unus e filiis [[Lucius Tarquinius Superbus|L. Tarquinii Superbi]], ultimi regis [[Roma antiqua|Romani]]. Infamis factus est postquam vim intulit [[Lucretia|Lucretiae]], uxori [[Lucius Tarquinius Collatinus|Collatini]], quae femina summae virtutis erat. Quod nefandum scelus causa fuisse dicitur cur indignans populus [[Regnum Romanum|regnum Romae]] abrogarit. Postquam autem [[Lucius Iunius Brutus|Lucius Brutus]] [[Tarquinii|Tarquinios]] Roma expulit ([[509 a.C.n.]]) Sextus [[Gabii|Gabios]] sese recepit ubi ab inimicis occisus est<ref>[[Titus Livius]] I,60.</ref>.
==Quomodo Sextus Gabios patri tradiderit==
Rex [[Tarquinius Superbus]] tres filios genuisse tradebatur : maximusne natu an minimus natu fuerit Sextus difficile dictu quia auctores antiqui de ea re dissentiunt<ref>Minimus natu : [[Titus Livius]] I,53(5). [[Ovidius]] ''[[Fasti (Ovidius)|Fasti]]'' II,691. Maximus natu :[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal.]] IV,64,2. Maior natu (duorum ?) : [[Cicero]], De rep. II,46.</ref>. Cum Romani septimum iam annum bello adversus [[Gabii|Gabinos]] detinerentur nec ullo modo vincere possent, Sextus strategema ignominiosum cum patre concinnavit. Nam fictis simultate et discordia, quo maiorem fidem hostibus faceret, Tarquinius Superbus filium medio foro virgis caedi iussit. Quo facto velut transfuga odio et metu patris motus Sextus cum paucis comitibus Gabios confugit ubi benigne acceptus est. Tum beneficiis suis (parvis victoriis et multa praeda quam pater sine firma custodia e composito filio diripiendam relinquebat) paulatim tantam fiduciam apud Gabinos sibi paravit ut dux totius exercitus legeretur ; peritiam enim suam cum rerum bellicarum tum praesentium hostium iactitabat atque ad bellum adversus Romanos velut privato odio impulsus semper hortabatur. Deinde Sextus patri Romam nuntium clam misit, quid nunc faciendum quaesitum. Tarquinius Superbus verbum quidem nullum respondit sed in horto prope regiam coram nuntio capita supereminentium papaverum baculo decussit. Quo renuntiato filius intellexit sibi praecipere sibi patrem ut primores civitates e medio tolleret. Clarissimos igitur viros illius civitatis varie accusatos morte vel exsilio damnavit. Deinde urbem optimis defensoribus orbam patri sine pugna tradere potuit. E quo tempore velut rex Gabinorum fuit, ut pater rex Romanorum erat.
 
==De flagitio et morte==