Quantum redactiones paginae "Sextus Tarquinius" differant

'''Sextus Tarquinius''' filius [[Lucius Tarquinius Superbus|L. Tarquinii Superbi]], ultimi regis [[Roma]]e, fuit. Infamis factus est postquam vim intulit [[Lucretia|Lucretiae]], uxori [[Lucius Tarquinius Collatinus|Collatini]], quae femina summae virtutis erat. Quod nefandum scelus causa fuisse dicitur cur indignans populus [[Regnum Romanum|regnum Romae]] abrogarit. Postquam autem [[Lucius Iunius Brutus|Lucius Brutus]] [[Tarquinii|Tarquinios]] Roma expulit ([[509 a.C.n.]]) Sextus [[Gabii|Gabios]] sese recepit ubi ab inimicis occisus est<ref>[[Titus Livius]] I,60.</ref>.
==Quomodo Sextus Gabios patri tradiderit==
Rex [[Tarquinius Superbus]] tres filios genuisse tradebatur : maximusne natu an minimus natu fuerit Sextus difficile dictu quia auctores antiqui de ea re dissentiunt<ref>Minimus natu : [[Titus Livius]] I,53(5). [[Ovidius]] ''[[Fasti (Ovidius)|Fasti]]'' II,691. Maximus natu :[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal.]] IV,64,2. Maior natu (duorum ?) : [[Cicero]], De rep. II,46.</ref>. Cum Romani septimum iam annum bello adversus [[Gabii|Gabinos]] detinerentur nec ullo modo vincere possent, Sextus strategema ignominiosum cum patre concinnavit. Nam fictis simultate et discordia, quo maiorem fidem hostibus faceret, Taquinius Superbus filium medio foro virgis caedi iussit. Quo facto velut transfuga odio et metu patris motus Sextus cum paucis comitibus Gabios confugit ubi benigne acceptus est. Tum beneficiis suis (parvis victoriis et multa praeda quam pater sine firma custodia e composito filio diripiendam reliquebat) paulatim tantam fiduciam apud Gabinos sese paravit ut dux totius exercitus legeretur ; peritiam enim suam rerum bellicarum semper iactabat atque ad bellum adversus Romanos velut privato odio impulsus semper hortabatur. Tunc Sextus patri Romam nuntium clam misit, quid tunc faciendum quaesitum.
 
==Fontes==