Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Scipio Africanus" differant

Content deleted Content added
→‎Gens: +nexus
→‎Gens: +nexus
Linea 2:
 
== Gens ==
Scipio anno [[235 a.C.n.]] [[Roma]]e gente [[Patricii (ordo)|patricia]] [[Scipio (cognomen)|Scipionum]]num, ramo [[Gens Cornelia|gentis Corneliae]], [[Roma]]e natus est. Quidam maiores eius iam [[consul]]atu functi sunt. Tres ex decem consulibus, qui ab anno 222 a.C.n. usque ad annum 218 a.C.n. electi sunt, fuerunt Scipiones. Proavus Publii Cornelii Scipionis Africani, [[Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus|Lucius Cornelius Scipio Barbatus]], qui etiam auctor generis Scipionum habetur, munere [[Pontifex maximus|pontificis maximi]] functus anno [[280 a.C.n.]] [[censor]] electus est. [[Bella Samnitica|Bellis Samniticis]] bene gessit, ex quo ei et genti eius magna gloria obtigit.
 
Pater eius [[Publius Cornelius L.f. Scipio]], consul anni [[218 a.C.n.|218]], anno [[211 a.C.n.|211]] in Hispania contra [[Poeni|Poenos]] pugnans necatus est. Mater Pomponia fuit, frater [[Lucius Cornelius P.f. Scipio Asiaticus]] anno [[190 a.C.n.|190]] consulatum gessit. Ipse Publius Cornelius Scipio Aemiliam in matrimonium duxit et ex ea duos filios atque duas filias habuit, inter eas [[Cornelia (mater Gracchorum)|Cornelia]], quae [[Tiberius Sempronius Gracchus (consul 177 a.C.n.)|Tiberio Sempronio Graccho]] (consuli [[177 a.C.n.|177]]) nupsit et mater illorum clarorum Gracchorum facta est.