Quantum redactiones paginae "Cornelius Nepos" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m Identificatio Halmilcaris Barcae.
Linea 1:
{{pro pagina discretiva vide|Nepos (discretiva)}}
[[Fasciculus:Cornelio Nepote.jpg|thumbnail|Cornelius Nepos Veronensis: imago ficta]]
'''Cornelius Nepos''' (c. [[100 a.C.n.]] [[Hostilia]]e natus – [[25 a.C.n.]] veri similiter [[Roma]]e mortuus), rerum gestarum [[scriptor]] Romanus in [[Gallia Cisalpina]] natus, [[Catullus|Catulli]] et [[Cicero]]nis amicus perquam familiaris; cuius duo opera usque ad hanc nostram pervenerunt aetatem, scilicet ''Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium'' et ''Liber de historicis Latinis''; in hoc de [[Atticus|Attico]] et [[Cato]]ne maiore scripsit, in illo cum de excellentissimis [[Graecia|Graecorum]] ducibus, tum etiam de regibus [[Persia|Persarum]] necnon [[Hamilcar Barca|Hamilcare]]e atque [[Hannibal]]e [[Carthago|Carthaginiensibus]]. Praeterea etiam libros de viris illustribus exaravit cuius vero tantum fragmenta supersunt. Quae opera cum non sint copiosa, ipse Nepos a nonnullis ob ieiunitatem quandam reprehensus; ipse vero in [[Epaminondas|Epaminondae]] vita scripsit: ''Plurima quidem proferre possimus, sed modus adhibendus est quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere constituimus, quorum separatim multis milibus versuum complures scriptores ante nos explicarunt''; itaque, etsi res ipsae, quas descripsit, rerum veritati saepe non respondent, propter sermonis simplicitatem, perspicuitatem necnon elegantiam saepissime tironibus legendus proponitur.
 
== Opera ==