Quantum redactiones paginae "Marcus Zuerius Boxhornius" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 10 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q738477 sunt
No edit summary
Linea 1:
{{L1}}
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Marcus Zuerius Boxhornius''' (vulgo ''Marcus Zuerius van Boxhorn'') fuit rerum scriptor [[Nederlandia|Batavus]], [[28 Augusti]] [[1612]] [[Bergae ad Zomam|Bergis ad Zomam]] natus, [[3 Octobris]] [[1653]] [[Lugdunum Batavorum|Lugduni Batavorum]] mortuus. Fuit professor eloquentiae apud [[Academia Lugduno-Batava|Academiam Lugduno-Batavam]]. Cum [[Linguae Indoeuropaeae|linguas Europaeas]] inter se compararet, quandam animadvertit formarum similitudinem, quam ab communi quadam lingua prisca ortam esse putabat. In lingua illa prisca – "Scythica" quam vocabat – [[Lingua Batava|Batavam]], [[Lingua Graeca Antiqua|Graecam]], [[Lingua Latina|Latinam]], [[Lingua Persica|Persicam]], [[Lingua Theodisca|Theodiscam]] numeravit, quibus postea insuper linguas addidit [[Linguae Slavicae|Slavicas]], [[Linguae Celticae|Celticas]] nec non [[Linguae Balticae|Balticas]], sed mirabile dictu, [[Lingua Hebraica|Hebraicam]] exclusit linguam, etsi illis temporibus paene omnes id agerent, ut suam linguam ab Hebraica oriundam esse demonstrarent.