Quantum redactiones paginae "Pocahontas" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
{{Non stipula}}[[File:Pocahontas at jamestown.jpg|thumb|right|Pocahontas]]
[[File:Pocahontas 1883.jpg|thumb|Pocahontas]]
Prope coloniam, qua [[Britanniarum Regnum|Britanni]] in [[Virginia|Virginiam]] deduxerant, habitabat quidam rex Indus, cui erat filia pulchra. Puella, quae Pocahonta appellabatur, colonos amavit, olimque servaverat eum ducem, de quo supra multa dixi; nam traditum est, cum ille ab [[Indi Americani|Indis]] captus esset, hostesque cum interficere vellent, regis filiam suum corpus interposuisse. Id tamen multi credunt numquam esse factum, Fabrumque postea mentitum esse. Sed frumento certe et carne Pocahonta colonos saepe iuvit, et quondam ad oppidum nuntium misit, cum hostes oppidanos occidere pararent.
 
Interdum coloni, quorum copiac semper parvae erant, fame paene perierunt; quin etiam olim, quamquam libenter equos quoque edebant, homines multi mortui sunt. Tum, impetum Indorum timientes, oppidani ipsam rapuerunt Pocahontam mensesque multos pro obside tenuerunt, ut pater, filia capta, amicus esse cogeretur. Puellam, dum in oppido moratur, unus ex colonis amare coepit. Qui, cum eam in [[matrimonium]] duxisset, ad Britanniam cum uxore est profectus; ubi paulo post Pocahonta mortua est.<!--
 
==Notae==
<div class="references-small"><references/></div>-->
 
== Nexus externi ==
 
{{Communia|Pocahontas|Pocahontas}}