Quantum redactiones paginae "Lucius Tarquinius Superbus" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Solio a Tullio, filio servi, excepto, Tarquinius [[Senatus|Senatum]] convocavit et se regem pronuntiavit. Deinde sicarii Tullium occiderunt et Tullia, uxor Tarquinis, per patris corpus carpentum egit. Ut auctoritatem augeret, caedes amicorum Tullii ordinavit et statim emendationes recentes rei publicae abrogavit, petens in locis eorum dominationem instituere. Bella contra Latinos [[Etrusci|Etruscosque]] gesta sunt, at plebes armis spoliatae est et aedificare opera publica coacta est, dum Tarquinius exercitum ex satellitibus suis et sociis externis conscribit.
==De magnis operibus==
Nonnulla maxima opera publica Tarquinio regnanti tribuuntur quae ambo a [[Lucius Tarquinius Priscus|Tarquinio Prisco]] (sive patre sive avo eius) decreta quidem erant, vix tamen inchoata. [[Cloaca Maxima|Cloacam Maximam]] enim, opus saluberrimum et utilissimum ad purgamenta eluenda, qua nihil praestantius aedificasse aetatem suam aestimabat [[Titus Livius]]<ref>I,56. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. IV,44.</ref>, diu intermissum perfecit. Foros quoque [[Circus Maximus|Circi Maximi]] faciendos curavit ille rex.
 
Item [[Capitolium|templum triadis Capitolinae]], id est Iovis, Iunonis Minervaeque quod olim voverat Tarquinius Priscus atque celeberrimum templum in imperio Romano futurum erat, manubiis e [[Volsci|Volscorum]] oppido [[Suessa Pometia|Suessa Pometiorum]] adhibitis, in monte Tarpeio exaedificavit<ref>Titus Livius I,55-56. [[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. IV,59-61. </ref>. Ad operum magnificentiam non tantum pecuniam et tributa cives rogavit sed etiam plebem ad operas praestandas coegit, quod multi gravabantur<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. IV,44.</ref>.