Quantum redactiones paginae "Lucius Tarquinius Superbus" differant

Content deleted Content added
Linea 19:
===De libris Sibyllinis===
[[Sibylla Cumana|Sibylla Cumaea]] Tarquinium adisse narratur et ei libros novem divinos pretii nimii obtulisse. Tarquinius primo recusavit : statim Sibylla tres libros exussit et ceteros eodem pretio emendos proposuit quo paulo antea novem integros. Rex adrogantiam eius irrisit. Cum vero tres libros denuo combussisset atque pondus auri idem tribus reliquis posceret, pertinacia eius commotus Tarquinius atque metuens ne calamitatem sibi adscisceret, pecuniam anui numeravit. Illi [[Libri Sibyllini|libri Sibyllini]] dicti et in [[Capitolium|Capitolio]] servati per multa eventa magni momenti postea consulti sunt<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. ''Ant. Rom''. IV,62. [[Aulus Gellius]] ''Noct. Att.'' I,9. [[Lactantius]] ''Div. Inst.'' I,6.</ref>.
===De portentis minacibus===
Exitum regni nuntiavere portenta terribilia : ita serpentem e lignea columna elapsum regiam terruisse a Tito livio accepimus atque regem illo prodigio commotum filios Delphos oraculum consulturos misisse. Dionysius par aquilarum in horto regiae adiacente nidum posuisse atque fetus aluisse narravit ; mox vultures numero praevalentes nidum arvore deiecisse, fetus occidisse, parentes revertentes rostrorum ictibus exegisse. Hoc visu quamvis anxiis curis perturbatus Tarquinius fatum tamen suum cavere non potuit.
 
==Quomodo regno urbeque expulsus sit==