Quantum redactiones paginae "Lucius Tarquinius Superbus" differant

Content deleted Content added
Linea 13:
===De capite Capitolino===
Cum aedificationi templi Iovis in monte qui tum ''Tarpeius'' ac postea ex ipso illo capite [[Capitolium|Capitolinus]] dictus est, omnes operam darent, caput humanum integro vultu, cuius sanguis adhuc tepidus erat in fundamentis repertum esse dicitur. Hoc prodigio territus Tarquinius ab opere primo destitit et [[Haruspex|haruspices]] consuluit qui sic interpretati sunt : locum in quo caput iacebat caput totius orbis terrarum fore<ref>[[Dionysius Halicarnassensis|Dion. Hal]]. IV,59-61.</ref> ! Nonnulli investigarores moderni contra vestigium sacrificii humani in hac fabula occultatum cognoscunt.
===De Termino ac IuventateIuventa===
Praeterea cum Tarquinius vetera fana et sacella loco movere vellet, ut area vacua templo futuro sufficeret, ceteri dei per aves consulti exaugurationem admiserunt, [[Terminus (religio Romana)|Terminus]] vero Iuventasque sedes mutare noluerunt. Quod factum haruspices tamquam omen diuturnitatis et stabilitatis interpretati sunt : quapropter in novo templo inclusi sunt. Nam omen felix benevolentiam deorum testabatur. At [[Titus Livius]]<ref>I,55. De iuventa tamen silet.</ref> hoc portentum ad regnum Tarquinii Superbi refert, Dionysius Halicarnassensis vero ad [[Lucius Tarquinius Priscus|Tarquinium Priscum]]<ref>''Ant. Rom''. III,69.</ref>.
 
===De libris Sibyllinis===