Aperire sectionem principem

Mutata

207 octeti additi ,  4 years ago
→‎Historia: +Ioannes Ögmundsson
== Historia ==
Secundum ''[[Landnámabók]]'' vel<!--?--Pro "se"--> ''[[Landnama]]'' ('Liber domicilii constituendi'), Islandia circa annum [[874]] incoli coepta est, cum [[Ingolfus Arnari filius]] [[Promontorium Igolfi]] consecutus est et [[Reykiavica]]m condidit. Nunc patefactum est iam antea incolam fuisse nomine ''[[Náttfari]],'' servum fugitivum, qui in [[occidens|occidentem]] profectus est, domino suo [[Norvegia]]m navigante. Usque ad [[saeculum 20|vicensimum saeculum]] populus Islandicus altus est ab [[agricultura]] et [[piscatus|piscatu]].
 
[[Ioannes Ögmundsson]] aut Ioannes Ögmundi filius (1052-1121) primus episcopus fuit [[Hola]]e, qui inter alia Islandica nomina dierum finxit. Ab [[Althingi|Althing]] anno [[1200]] sanctus appellatus est.
 
Insula ab anno [[1262]] usque ad annum [[1918]] fuit [[Norvegia]]e regni pars, postea [[Dania|Danicae]] monarchiae. Vicensimo saeculo [[oeconomia]] Islandiae celeriter crevit, ut res prosperae auctae sint. Proximis decadibus civitas liberum commercium cum civitatibus Europae fovebat, rerum oeconomicarum varia genera sicut mercatura, [[argentaria]]e et [[industria]] explicavit. Oeconomia Islandiae est libera, vectigalia parva sunt in comparatione cum aliis civitatibus [[OECD]].{{dubsig}}
12 271

recensiones