Quantum redactiones paginae "Lucius Tarquinius Superbus" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
==De magnis operibus==
Duo maxima opera publica Tarquinio regnanti tribuuntur quae ambo a [[Lucius Tarquinius Priscus|Tarquinio Prisco]] (sive patre sive avo eius) decreta quidem erant, vix tamen inchoata. [[Cloaca Maxima|Cloacam Maximam]], opus saluberrimum et utilissimum ad purgamenta eluenda, qua nihil praestantius aedificasse aetatem suam aestimat [[Titus Livius]]<ref>I,56.</ref>, diu intermissum perfecit.
 
Item [[Capitolium|templum triadis Capitolinae]], id est Iovis, Iunonis Minervaeque quod olim voverat Tarquinius Priscus atque celeberrimum templum in imperio Romano futurum erat, manubiis e [[Volsci|Volscorum]] oppido [[Suessa Pometia|Suessa Pometiorum]] adhibitis, in monte Tarpeio exaedificavit.
 
==De prodigiis==