Quantum redactiones paginae "Occidens" differant

Content deleted Content added
m Nexus ~ fons? Litterae >200 ~ aliquid maius?
pag. auxi; mythologiam et bibliographiam ex de:Westen sumpsi
Linea 1:
'''Occidens''' (-entis, ''m'') sive '''occasus''' (-us, ''m'') est una ex quattuor [[Regiones caeli|regionibus caeli]] sive punctis cardinalibus. Nomen a "[[sol]]e occidente" deductum est. [[Adiectivum]] est occidentalis (-e). Haec regio aeque a [[Linea aequatorialis|linea aequatoriali]] distat, rotationi [[tellus|telluris]] opposita, versus solem occidentem, ut ipsum nomen, sicut multis in linguis, indicat.
{{Non stipula}}
 
'''Occidens''' (-entis, ''m'') sive '''occasus''' (-us, ''m'') (scilicet [[Sol]]) est [[punctum cardinale]], versus quod [[Sol occidens|Sol occidit]].
== Mythologia ==
In [[Mythologia Graeca]] [[Dysis]] ([[Graece]]: Δύσις, [[Latine]]: occasus, sc. siderum), filia [[Iupiter|Iovis]] cum [[Themis|Themide]], occidentem significat.<ref>Vollmer, Wilhelm: Wörterbuch der Mythologie. Stuttgardiae 1874, p. 179</ref>
 
In [[Sinae (regio)|Sinis]] signum galli (酉 yǒu) et trigramma paludis (兌 duí) imagines occidentis sunt.
 
In [[Mythologia Nordica]] quattuor pumiliones [[Norðri, Suðri, Austri et Vestri]] caput [[Ymir]] gigantis ferunt, ex quo [[Anses]] polum formaverunt; Vestri pumilio est occidentis.
 
== Historia ==
Occidens et [[Europa]] (sive partes Europae) multis temporibus idem valebant; hac exaequatione quaedam Europaeorum praestantia super alias gentes affirmabatur.
 
Post [[Bella Graeco-Persica|bella Graeco-Persica]] quidam scriptores [[Graecia antiqua|Graeci]] [[Europa]]m sive occidentem cum [[Asia]] sive [[oriens|oriente]] componere incipiunt, rebus geographicis certos mores attribuentes.
Inter alia [[Hippocrates]] Cous in libro de aeribus, aquis, locis scribit:
:''Volo autem et de Asia et Europa demonstrare, quantum differant inter se per omnia, de gentium formis quid distent et nihil invicem simile habeant. De maximis et plurimum differentibus diversitatibus dicam, quantum saltem mihi in ea re est compertum. Ac dico quidem plurimum differe Asiam ab Europa secundum naturas omnium ex terra nascentium, itemque hominum. Longe enim pulchriora et maiora omnia nascuntur in Asia. Estque regio ipsa hac nostra multo mansuetior, sunt etiam hominum mores benigniores et cultiores. [...] Certum est hanc regionem proxime accedere ad naturam ac temperaturam optimae constitutionis, verum virilitatem, laboris tolerantiam ac audaciam non verisimile est huic naturae innasci.'' [...] ''Quod autem timidiores, effeminatiores ac imbelles prae Europaeis Asiani existant, moribusque mansuetiores, tempora ipsa anni in causa sunt, quae non magnas permutationes faciunt neque caloris neque frigoris sed semper aequalia permanent. Unde neque mentes stupore percelluntur, neque corpora fortem trans mutationem in currunt. [...] Mutationes enim sunt, quae hominis mentem semper excitant neque sinunt quiescere. Propter quas causas imbelle universum Asianorum genus existit, atque adhuc amplius propter leges''.<ref>Hippocrates, De aeribus, aquis, locis, 31-39 (exc.), versio a [[Ianus Cornarius|Iano Cornario]] anno [[1529]] edita; in interrete vide [http://daten.digitale-sammlungen.de/~db/0002/bsb00022683/images/index.html?id=00022683&fip=eayayztssdaseayaeayaqrseayasdaseayaeayafsdrxs&no=24&seite=36 hic]</ref>
 
Et infra:<ref>ibidem, 53</ref> ''Etiam magnanimos magis eos, qui Europam incolunt, Asianis iudico. Nam similitudo et aequalitas segnitiem parit. Mutatio autem et animum et corpus ad exercitationem excitat. Augetur itaque a desidia et otio timiditas, ab exercitio vero et laboribus crescit virilitas. Unde bellicosiores quoque Europaei exstant, non ob hanc solum causam, sed et propter leges.''
 
Similiter [[Aristoteles]] mores gentium ex conditionibus geographicis deducit,<ref>Aristoteles, de re publica 7,7</ref>, Graecos quidem inter Europam Asiamque sitos indole optimos et imperio maxime aptos existimans.
 
Multis saeculis post opinata occidentis praestantia iterum prolata est, sive geographia (sicut apud antiquos) aut "vera" [[religio Christiana|religione Christiana]], sive [[scientia]], [[cultura]] aut potentia fulta.
*Apud [[Gerardus Mercator|Gerardum Mercatorem]] legitur:
:''Quidam ob pulchritudinem regionis per similitudinem raptae filiae sic appellatam ferunt. Taurus, quo vecta fingitur Europa, non inconcinne mores et indolem quodam modo refert Europaeorum: elatioris est animi, exsultans, speciosus cornibus, colore niveo, lato gutture, cervice crassa, dux et armentis imperitans; summae continentiae, sed si ad dissimilem sexum adducatur, calidissimus inguineque potens, post castus modestiaeque servantissimus. Tales fere Europaei, praesertim qui septentrionaliores''.<ref>Gerhard Mercator: Atlas sive Cosmographicae meditationes de fabrica mundi et fabricati figura. Amstelodami 1623, p. 31</ref>
*[[Ecclesia Latina|Ecclesia occidentalis]] se omnium ecclesiarum supremam esse putavit.
*Tempore [[Colonialismus|Colonialismi]] populi Europaei dicionem super reliquum mundum legitime, ut putaverunt, exstenderunt.
*Homines occidentales (Europaei et progenies eorum aliis in terris) alios (imprimis [[Africa]]nos) in servitutem redigerunt opinone aut excusatione se melioris [[phyle]]s esse.
 
== Bibliographia ==
* Baritz, Loren: ''The Idea of the West'', in: ''American Historical Review'' 66 (1961), p. 618-640.
* Bonnett, Alastair: ''The Idea of the West: Culture, Politics and History'', Basingstoke/Novi Eboraci 2004.
* Carrier, James G. (ed.): ''Occidentalism: Images of the West'', Oxoniae 1995.
* Doering-Manteuffel, Anselm: ''Wie westlich sind die Deutschen? Amerikanisierung und Westernisierung im 20. Jahrhundert'', Gottingae 1999.
* GoGwilt, Christopher: ''The Invention of the West: Joseph Conrad and the Double-Mapping of Europe and Empire'', Stanford 1995.
* Jackson, Patrick Thaddeus: ''Civilizing the Enemy: German Reconstruction and the Invention of the West'', Ann Arbor 2006.
* Patterson, Thomas C.: ''Inventing Western Civilization'', Novi Eboraci 1997.
* Winkler, Heinrich August: ''Was heißt westliche Wertegemeinschaft?'', in: Winkler, Heinrich August: ''Auf ewig in Hitlers Schatten? Anmerkungen zur deutschen Geschichte'', Monaci 2007, p. 180-201.
* Winkler, Heinrich August: ''Geschichte des Westens, vol. 1: Von den Anfängen in der Antike bis zum 20. Jahrhundert'', Monaci 2009.
 
==Vide etiam==
*[[Zephyrus]]
 
==Notae==
<div class="references-small"><references/></div>
 
[[Categoria:Geographia]]