Quantum redactiones paginae "Restauratio Meiji" differant

Content deleted Content added
Jondel (disputatio | conlationes)
No edit summary
Jondel (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 2:
{{Pro pagina discretiva vide|Meiji (discretiva)}}
 
'''Restauratio Meiji''' ([[Iaponice]]: ''Meiji ishin''), etiam '''Renovatio Meiji''' dicta, immutationes politicas ab anno [[1868]]<ref>''One can date the "restoration" of imperial rule from the edict of 3 January 1868."'' Jansen (2000), p.334.</ref>
et initium novae rei publicae rectionis in imperio [[Iaponia|Iaponica]], quae societatem Iaponicam celerrime ad vitae modum civitatum occidentalium admovit, etsi primo reditum ad virtutes moresque Iaponiae veteri proprios contendebat, imprimis autem renovationem imperii (quod ''Tennōismus'' vocatur ex appellatione imperatoris, qui Iaponice [[Tenno]] vocatur).
Restauratio ''Meiji'' nomen deducit ab appellatione [[Aetas Meiji|novae aetatis ''Meiji'']], quae ad litteram ''imperium illuminatum'' valet. Haec appellatio simul erat nomen imperiale imperatoris novi [[Meidius|Mutsuhito]] (post mortem: ''Meiji-tennō'').
Linea 10:
Restauratio ''Meiji'' regnum fere 270 annorum domus nobilis ''Tokugawa-[[Shōgun]]'' ad finem duxit. Ut participes nobilitatis militum (''Bushi'' vel ''[[Samurai]]''), quae dicitur, societatem [[Feudum|feudalem]] creaverant clientelis fultam et in quattuor ordines hereditarios divisam. Praeterea [[Iaponia]] ab exteris stricte segregata erat.
 
Restauratio ''Meiji'' has res superandas censebat. Quod regimen novum (cum tardissime post foedus Kanagawae) timebat, ne potentiae occidentales Iaponiam in coloniam redigere possent, quam celerrime rebus technologicis administrativisque aequiperare appetebat.]]|<ref>Quoted and translated in "A Diplomat In Japan", [[Sir Ernest Satow]], p.353, ISBN 978-1-933330-16-7</ref>
Simul autem regimen ad renovationem rerum antiquarum (quae re vera breviores erant), quibus temporibus summa imperii apud [[Tenno]]nem erat, nitebatur. Cum Tenno [[Meidius|Mutsuhito]] quindecim annos natus munus iniit, primo post multa saecula summa imperii in manibus Tennonis erat. Re vera autem grex pristinorum ''Samurai'' humilioris gradi, qui [[Oligarchia|Oligarchi]] ''Meiji'' appellantur, potentiam obtenebat.