Quantum redactiones paginae "Res publica Veneta" differant

Content deleted Content added
Linea 13:
 
Saeculis [[Saeculum 15|quinto decimo]] et [[Saeculum 16|sexto decimo]], Res publica multas colonias amisit, sicut anno [[1571]] [[Cyprus|Cyprum]], quam anno [[1489]] [[Catharina Cornaro]], postrema [[Regnum Cypri|regina Cypri]], Reipublicae vendiderat et [[Marcus Antonius Bragadin]] frustra defendit, et [[Creta]]m anno [[1669]], propter incrementum [[Imperium Ottomanicum|Imperii Ottomanici]], cuius exercitus inhaerens atque incubans Europae erat.
 
[[Franciscus Maurocenus|Francisco Mauroceno]] regnante ([[1688]]-[[1694]]) postremae victoriae Reipublicae Venetae fuerunt, cum Venetia [[Peloponnesus|Peloponnesum]] partem [[Graecia]]e olim ad [[Imperium Ottomanicum]] pertinentem, cepit.
 
Respublica Veneta, quae circiter mille annorum spatium durabat sed post annum [[1720]] solum terras in Italia et paucas insulas in mari [[Hadriaticum|Hadriatico]] servavit, finem habuit anno [[1797]], cum [[Napoleo|Napoleo I]] [[Venetia]]m cepit et post [[pax Campi Formii|pacis]] conventum terras Venetiae tradidit [[Austria|Imperio Austriaco]].