Quantum redactiones paginae "216 a.C.n." differant

*Diu uterque exercitus in hibernis castris remansit, non multum inter se distantibus. Tandem ineunte aestate [[Hannibal]], qui hostes ad proelium adducere cupiebat, [[Cannae|Cannarum]] [[Arx|arce]], quod horreum frumentarium exercitus Romani in Apulia erat, potitus est. Tunc senatus proelium committere decrevit. Ad unam aciem, quod numquam antea acciderat, utrumque consulem et plures consulares cum octo [[Legio Romana|legionibus]] (id est circiter octoginta milibus hominum, sociis quoque numeratis) miserunt Romani. Contra Hannibal circiter quinquaginta milia hominum habebat.
* '''2 Augusti''' : nihilominus Romani apud [[Proelium ad Cannas (216 a.C.n.)|Cannas]], victi a Poenis, paene totum exercitum amiserunt, quae fortasse maxima clades in historia Romana fuit.
*Hieme 216-[[215 a.C.n.]] [[Praetor|praetor]] Lucius Postumius Albinus, adversus Gallos in [[Gallia Cisalpina|Cisalpinam]] missus, in insidias incidit atque cum duabus legionibus periit. Paene decem legionelegiones uno anno perierant!
 
== Nati ==