Quantum redactiones paginae "Iosephus Garibaldi" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 2:
 
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Iosephus Garibaldi''' ([[Lingua Italiana|Italiane]] ''Giuseppe Garibaldi''; natus [[Nicaea (Francia)|Nicaeae]] die [[4 Iulii]] [[1807]]; mortuus [[CapreraPhintonis insula|Phintoni insula]]e die [[2 Iunii]] [[1882]]) fuit praeclarissimus dux exercituum ac patriae amans [[Italia|Italicus]]. Garibaldi ''eroe dei due mondi'' (scilicet "heros duorum orbium") appellatur, quia etiam in [[America Meridionalis|America Meridionali]] pro [[libertas|libertate]] populorum pugnavit.
 
Anno [[1842]] in matrimonium duxit [[Annita Garibaldi|Annam Mariam Iesu Ribeiro]] (sub nomine Anitae notam). Ante matrimonium ex ea genuerat anno 1840 filium maiorem natu [[Menotti Garibaldi|Dominicum]]; postea autem duas filias, Rosam Teresamque, filiumque minorem natu [[Ricciotti Garibaldi|Ricciotti]], qui anno 1847 natus est. Anita inter [[Bellum primum de libertate Italica]] [[Ravenna]]e die [[4 Augusti]] [[1849]] mortua, Garibaldi in matrimonium duxit Iosephinam Raimondi, sed ab ea se separavit; postremo anno 1880 [[Francisca Armosino|Franciscam Armosino]] uxorem duxit, e qua tres liberos iam genuerat, Manlium, Cleliam et Rositam.