Quantum redactiones paginae "Gaius Terentius C.f. Varro" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Gaius Terentius C.f. Varro''' (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum [[200 a.C.n.]]) vir consularis [[Imperium Romanum|Romanus]] fuit.
==De gente==
Gaius Varro humili loco natus homo novus in [[Senatus Romanus|senatu Romano]] fuit, cuius pater divitias e taberna macellaria quaesisse traditur<ref>[[Valerius Maximus]] III,4,4.</ref>. Itaque [[Plebs|plebi]] gratus erat, [[Patricii (ordo)|patriciis]] invisus et historici Romani senatoriam traditionem secuti memoriae eius non pepercerunt.
 
== Cursus honorum ==
Varro humili loco natus homo novus primo ''quaestor'', deinde ''plebeius'' atque ''curilis aedilis'' fuit<ref>[[Valerius Maximus]] I 1,16</ref>. Anno [[218 a.C.n.|218]] [[praetor]] [[Sicilia (provincia Romana)|Siciliae]] erat<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'', XXII 25,18</ref>. Anno [[216 a.C.n.|216]] una cum [[Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)|Luvio Aemilio Paullo]] consul fuit. Consules cottidie imperium inter se tradiderunt, qua re discordia de consilio belli gerendi orta est<ref>[[Polybius]] III 110,4</ref>. Itaque [[Proelium Cannense|Proelio Cannensi]] exercitus Romanus ab [[Hannibal]] dux [[Poeni|Poenorum]] victus, Paullus necatus est, cum Varro fugeret. Apud [[Venusia]]m eos, qui e clade se eripere potuerant, collegit<ref>Polybius III 116,13-117,2;; Titus Livius, op.cit., XXII 54,7; XXIII 14,2</ref>. Annis [[215 a.C.n.|215]] - [[213 a.C.n.|213]] [[proconsul]] in [[Regio V Picenum|Piceno]] fuit<ref>Titus Livius, op.cit., XXIII 25,11</ref>. Annis [[208 a.C.n.|208]]/[[207 a.C.n.|207]] propraetor [[Etruria]]m contra [[Hasdrubal]]em defendit<ref>Titus Livius, op.cit., XXIV 35,2; XXVII 24,1-9</ref>. Anno [[200 a.C.n.|200]] legatus in Africam missus est<ref>Titus Livius, op.cit., XXXI 14,3; 22,5-23,11</ref>.