Quantum redactiones paginae "Poëtae Montis Atri" differant

Content deleted Content added
m Nexus
Linea 10:
==Personae principales==
[[Fasciculus:Denise Levertov edit.jpg|thumb|300px|[[Dionysia Levertov]], una ex notissimis poetis Montis Atri.]]
Praeter Olson, inter poetas artissime cum Monte Atre consociatos fuerunt [[Laurentius Eigner]], [[Robertus Duncan]], [[Eduardus Dorn]], [[Paulus Blackburn]], [[Hilda Morley]], [[Ioannes Wieners]], [[Ioel Oppenheimer]], [[Dionysia Levertov]], [[Ionathan Williams]] et [[Robertus Creeley]]. Creeley munera [[schola|magistri]] et [[editor principalis|editor]] ''Black Mountain Review'' ('Recognitio Montis Atri') biennium sustinuit, cum [[Franciscopolis]]m anno [[1957]] migravit, ubi factus est nexus inter poetas Montis Atri et [[aetasAetas prostrataProstrata|aetatis prostratae]], quorum multi in recognitione protulerat. Praeterea, magni momenti fuit ''[[The New American Poetry 1945–1960]],'' [[anthologia]] a [[Donaldus Allen|Donaldo Allen]] anno [[1960]] prolata, quae poetas in suis paginis comprehensos in varias scholas poesis digerit; anthologia ergo heredium instituit et [[vis|vim]] poetarum Montis Atri per [[tellus|orbem terrarum]] adiuvit.<ref>Chris Baldick, ''The Oxford Dictionary of Literary Terms'' (Oxoniae, Novi Eboraci: Oxford University Press, 2008), 36.</ref>
 
==Heredium==
Poetae Montis Atri, praeter suas validas cum [[aetasAetas prostrataProstrata|poetis prostratis]] coniunctiones, cursum poesis Americanae moverunt per suam auctoritatem inter poetas habitam qui sese cum [[poetae linguae|schola linguae]] consociaverunt. Graves etiam fuerunt in evolutione novae [[litterae Britannicae|poesis Britannica]] ex [[1960]], ut in operibus [[Thomas Raworth|Thomae Raworth]], [[J. H. Prynne]], et aliorum poetarum videtur. Inter recentissimos poetas proiectivistas est [[Carolus Potts]].
 
==Vide etiam==