Quantum redactiones paginae "Res publica Veneta" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 12:
[[Saeculum 15|Saeculo quinto decimo]] Res publica, quae iam multas colonias in Mari Mediterraneo possidebat, etiam terras in [[Italia]] subegit, praecipue in regione [[Venetia (regio)|Venetia]], [[Forum Iulii et Venetia Iulia|Foro Iulii]] et in parte orientali [[Langobardia]]e, ubi urbes [[Bergomum]] et [[Brixia]]m, quae ad [[Ducatus Mediolani|Ducatum Mediolani]] pertinebant, anno [[1428]] occupavit.
 
Saeculis [[Saeculum 15|quinto decimo]] et [[Saeculum 16|sexto decimo]], Res publica multas colonias amisit, sicut anno [[1571]] [[Cyprus|Cyprum]], quam anno [[1489]] [[Catharina Cornaro]], postrema [[Regnum Cypri|regina Cypri]], Reipublicae vendiderat et [[Marcus Antonius Bragadin]] frustra definditdefendit, et [[Creta]]m anno [[1669]], propter incrementum [[Imperium Ottomanicum|Imperii Ottomanici]], cuius exercitus inhaerens atque incubans Europae erat.
 
Respublica Veneta, quae circiter mille annorum spatium durabat sed post annum [[1720]] solum terras in Italia et paucas insulas in mari [[Hadriaticum|Hadriatico]] servavit, finem habuit anno [[1797]], cum [[Napoleo|Napoleo I]] [[Venetia]]m cepit et post [[pax Campi Formii|pacis]] conventum terras Venetiae tradidit [[Austria|Imperio Austriaco]].
 
 
 
 
 
== Institutiones ==