Quantum redactiones paginae "Palau" differant

59 octeti additi ,  4 years ago
m
Summarium vacuum
m
m

'''Belavia''' aut '''Res publica Belaviae''' ([[lingua Belavica|Belavice]] ''Belau'' ; [[lingua Anglica|Anglice]] ''Palau'') est parva [[civitas sui iuris]] insularis in archipelago [[Insulae Carolinae|Carolinarum]] in [[Micronesia]], inter maria [[Philippinae|Philippinarum]] ad occidentem, [[Indonesia]] et [[Nova Guinea|Novam Guineam]] ad meridiem, et [[Micronesia|Foederatas Civitates Micronesiae]] ad orientem in [[Oceanus Pacificus|Oceano Pacifico]] occidentali. [[Caput (urbs)|Caput]] est [[Meleceocum]] ([[lingua Anglica|Anglice]] et [[lingua Belavica|Belavice]]: ''Melekeok'').

Quamquam civitas nominatim est libera, Belavia [[Foedus Liberae Consociationis]] cum [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]] obsignavit.
Primi Belaviae incolae, probabiliter ex [[Indonesia]] ortae, in his insulis abhinc annis saltem 3000 consederunt. [[Rodericus López de Villalobos]], [[Hispania|Hispanus]] [[explorator]], insulas anno [[1543]] reppulit, sed [[Europa]]ei eas non curaverunt usque ad [[saeculum 19|saeculum undevicensimum]], cum [[Hispania]] arbitrium a [[Leo XIII|Leone Papa XIII]] contra [[Germania]]m, quae [[Iap]] et etiam [[insulae Carolinae|Insulas Carolinas]] ceperat, poposcit. Anno [[1899]], post [[Bellum Hispanum Americanum]], Hispania insulas Germaniae vendidit.

Insulis ab [[Iaponia]] anno [[1914]] occupatis, eas iussu [[Societas Civitatum|Societatis Civitatum]] ab anno [[1920]] temperavit, sed Iaponiensibus victis in [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]], insulae, velut [[Territorium in Fidei Commisso Insularum Pacifici|Territorii in Fidei Commisso Insularum Pacifici Consocietatis Nationum]] pars, [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]] regi evenerunt. Anno [[1979]], Belaviani [[Micronesia|Foederatis Civitatibus Micronesiae]] non coniungere suffragati sunt, quia [[libertas|libertatem]] maluerunt. Post longam transitionis periodum, quae duorum praesidum necem ([[Haruus Remeliik|Harui Remeliik]] interfectionem anno [[1985]] et mortem voluntariam [[Lazarus Salii|Lazari Salii]] anno [[1988]] inclusit,{{dubsig}} Belavia anno [[1994]] [[Foedus Liberae Consociationis]] cum CFACivitates Foederatae suffragata est; nihilominus, haec "Libera Consociatio" a Belavianis amplius decies repudiata erat quia verba foederis ut CFACivitates Foederatae in 51% centesimis insularum causa periculi instantis nationi dominarentur permittunt.

== Politia ==
Belavia est [[democratia|democratica]] [[res publica]] in qua [[imperium exsecutivum|exsecutivum]] et [[imperium legisferum|legisferum]] imperia directis suffragiis eliguntur. [[Praeses]], simul [[dux civitatis]] et [[Dux Gubernationis|dux gubernationis]], et praeses vicarius quadrienni mandato separatim eliguntur. Parlamentum ([[lingua BelavicaBelauica|BelaviceBelauice]]: ''Olbiil era Kelulau'') in [[bicameralismus|cameris]] duabus, [[Senatus|Senatu]] et Camera Legatorum, consistit. Senatus a novem sodalibus ab omnibus electoribus electis componitur, dum Camera Legatorum sedecim sodales habet, singulos singulis civitatibus. [[Parlamentarii]] quadrienni mandato eliguntur. Singula civitas singulum [[praefectus|praefectum]], et singulam legislaturam adhuc eligit.

Consilium Ducum, a supremis ducibus traditionalibus cuiusque civitatis formatum, praesidem de traditionalibus legibus moribusque fulcit.

==Geographia==
[[Fasciculus:States of Palau.jpg|thumb|Sedecim Belavianae civitates.]]
[[Fasciculus:Palau-CIA WFB Map.png|thumb|Res publica Belaviae.]]
Res publica BelavianaBelauiana est [[insulae Carolinae|insularum Carolinarum]] pars, et in octo [[insula|insulis]] et amplius 250 parvis insulis et [[atollum|atollis]], Occidente [[Micronesia|Civitatum Foederatarum Micronesiae]] inter [[Mare Philippinarum]] septemtrione et inter [[Indonesia]]m et [[Nova Guinea|Novam Guineam]] meridie sitis, consistit.

Principales insulae sunt [[Angaurum (insula)|Angaurum]], [[Babeldaobum]], [[Cororum (insula)|Cororum]], et [[Pelelivia (insula)|PeleliviaPeleliu]] (Anglice ''Angaur, Babeldaob, Koror, Peleliu''), prope septemtrionale extremum, omnibus [[curalium|corallicis]] saeptis circumdatis. Duae partes populi, circiter 20 000 hominum, Corori (7°30′ N 134°30′ E) incolunt.

Istius globi septemtrione est atollum [[Caiangelum (insula)|Caiangeli]], dum desertae [[Insulae Saxosae]] sunt principales globi occidenti, et distant [[Insulae Austroccidentales (Belavia)|Insulae Austroccidentales]], circiter 600 km a principalibus insulis et circa 200 a septemtrionali extremo [[Nova Guinea|Novae Guineae]].

BelaviaBelauia [[clima tropicum]] cum annuali{{dubsig}} media [[temperatura]] 27 °C habet. Annualem{{dubsig}} mediam 3800 mm pluit totum per annum. Medius mador est 82%. [[Typhon marinus|Typhones]] sunt rari.

==Oeconomia==
*[[Agricultura]]: [[cocos nucifera|cocoes]], [[Manihot esculenta|manihot]], [[banana]], ''[[Ipomoea batatas]].''
*[[Piscatus]]: 1.3 milia tonnorum.
*Commerciales socii: [[Civitates Foederatae Americae|CFA]], [[Taivania]].

Quamquam praefecti opposuerunt quia pecuniae male partae conlocationem in republica a scelestis societatibus timebant, Senatus legislationem ut Belavia se internationali pecuniarium sedes constituat sinentem anno [[1998]] approbavit.

==Demographia==
Circa 70% Belavianorumcentesimas Belauianorum antiquum caput [[Cororum]] in [[Cororum (insula)|homonyma]] insula incolit.

'''Incolae:'''
19 907

'''Aetatis structura:'''

''0-14 annos nati:''
27% (viri 2605; feminae 2458)
''15-64 annos nati:''
2.47 nati pro femina (anno 2000)

'''Nationalitas:'''

''substantivum:'' BelavianusBelauianus-i (mas.), BelavianaBelauiana-ae (fem.)

''adjectivum:'' BelavianusBelauianus-a-um, BelavicusBelauicus-a-um

'''Ethnici globi:'''
** [[Testes Iehovah|Testes Iehovae]] 1.1%
** [[Ecclesia Iesu Christi Sanctorum in Novissimis Diebus|Mormoni]] 0.8%
* [[Religio Modegneica]] (autochthon religio BelaviaeBelauiae): 8.7%
* Aliarum religionum: 8.1%
* [[Atheismus|Athei]], Agnostici et/aut sine religione: 1.1%

'''Linguae:'''
Linguae [[Lingua Anglica|Anglica]] et [[lingua BelavicaBelauica|BelavicaBelauica]] publicae omnibus civitatibus sunt absque [[Sonsoralum (civitas)|Sonsoralo]] (ubi [[lingua Sonsorolica]] et [[lingua Anglica|Anglica]] sollemnes sunt), [[Hatohobei]] (ubi [[lingua Tobica]] et Anglica sollemnes sunt), et [[Angaurum (civitas)|Angauro]] (ubi [[lingua Angaurica]], [[lingua Iaponica|Iaponica]], et Anglica sunt publicae). [[lingua Iaponica|Iaponice]] etiam seniores BelavianiBelauiani loquuntur. Tametsi non publica est, [[lingua Philippinica]] in BelaviaBelauia fabulatissima{{dubsig}} quarta est.

'''Alphabetizatio:'''

''viri:'' 93%

''feminae:'' 90% (anno 1980)

==Vide etiam==
*[[Mengellang]]

{{Oceania}}
84 645

recensiones