Quantum redactiones paginae "216 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Eventa ==
* Post [[Dictatura|dictaturam]] [[Quintus Fabius Maximus|Quinti Fabii]] res Romanae ad [[Consul|consules]] ordinarios rediere qui hoc anno fuerunt [[Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)|L. Aemilius Paullus]] (candidatus [[Optimatium PartesOptimates|optimatibus]] gratus) et [[Gaius Terentius C.f. Varro|C. Terentius Varro]] ([[Plebs|plebei]] gratus).
*Diu uterque exercitus in hibernis castris remansit, non multum inter se distantibus. Tandem ineunte aestate [[Hannibal]], qui hostes ad proelium adducere cupiebat, [[Cannae|Cannarum]] [[Arx|arce]], quod horreum frumentarium exercitus Romani in Apulia erat, potitus est. Tunc senatus proelium committere decrevit. Ad unam aciem, quod numquam antea acciderat, utrumque consulem et plures consulares cum octo [[Legio Romana|legionibus]] (id est circiter octoginta milibus hominum, sociis quoque numeratis) miserunt Romani. Contra Hannibal circiter quinquaginta milia hominum habebat.
* '''2 Augusti''' : nihilominus Romani apud [[Proelium ad Cannas (216 a.C.n.)|Cannas]], victi a Poenis, paene totum exercitum amiserunt, quae fortasse maxima clades in historia Romana fuit.