Quantum redactiones paginae "Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Cursus honorum ==
===De primo consulatu===
Paullus primum consulatum anno [[219 a.C.n.|219]] gessit cum [[Marcus Livius Salinator|Marco Livio Salinatore]]. Hoc anno vicerunt [[Demetrius Pharius|Demetrium Pharium]] [[Bella Illyrica|secundo Bello Illyrico]] effeceruntque ut Demetrio fugiendum esset ad regiam [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippi V]]<ref>[[Polybius]] III 16,7; 18-19; [[Zonaras]] VIII 20</ref>. Paullus cum Romam regressus [[triumphus|triumphum]] egisset, primum eum et amicos accusaverunt, quod spolia iniuste divisissent, deinde autem destiterunt. Livius autem solus damnatus est<ref>[[Frontinus]], ''Strat.'', IV 1,45</ref>.
===De legatione Africana===
 
Anno [[218 a.C.n.|218]] legatus [[Carthago|Carthaginem]] cum aliis senatoribus missus est<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'', XXI 18,1. [[Polybius]] III,20,6-21,8 et III,33.</ref>, senatui huius civitatis nuntiaturus, nisi [[Hannibal|Hannibalem]] comitesque eius sibi traderent, qui [[Saguntum|Saguntinos]], socios populi Romani oppugnarant, bellum sese eis indicturos. Cum senatores vetera foedera diu recitantes atque cavillantes responderent, impatiens morae dux legationis<ref>Qui consularis vir Fabius Bureo fuisse creditur.</ref> rogavit eos utrum bellum an pacem e sinu togae dimitteret. 'Eligeret ipse quod placeret' exclamaverunt senatores... Ita inchoavit [[Secundum bellum Punicum|secundum bellum Punicum]].
===De secundo consulatu et morte===
 
Anno [[216 a.C.n.|216]] consul iterum fuit cum [[Gaius Terentius C.f. Varro|Gaio Terentio Varrone]] qui exercitui Romano alternis diebus praeerant : magnae dissensiones inter duos consules fuere qui adversarum partium in republica erant. Quae dissensiones magni momenti in [[Cannensis pugna|clade Cannensi]] fuere. Nam Varro, quamquam a Paullo admonitus fuerat, ne proelium in locis planis committeret superante equitatu hostium tam numero quam sollertia, cum dies imperri sui illuxit sua consilia secutus est. Varroni enim, homini e plebe, peritia belli deerat. Illa pugna Paullus necatus est, Varro effugit<ref>[[Polybius]] III 107-117; Titus Livius, op.cit., XXII 38-50</ref>.