Quantum redactiones paginae "Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Anno [[218 a.C.n.|218]] legatus [[Carthago|Carthaginem]] missus est<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'', XXI 18,1</ref>, senatui huius civitatis nuntiaturus, nisi [[Hannibal|Hannibalem]] comitesque eius sibi traderent, qui [[Saguntum|Saguntinos]], socios populi Romani oppugnarant, bellum sese eis indicturum. Cum senatores vetera foedera diu recitantes atque cavillantes responderent, impatiens morae rogavit eos utrum bellum an pacem e sinu togae dimitteret. 'Bellum' exclamaverunt senatores... Ita inchoavit [[Secundum bellum Punicum|secundum bellum Punicum]].
 
Anno [[216 a.C.n.|216]] consul iterum fuit cum [[Gaius Terentius C.f. Varro|Gaio Terentio Varrone]] collega. Idemque exercitibus Romanis praefuerunt in [[Cannensis pugna|pugna Cannensi]]. Varro, quamquam a Paullo admonitus fuerat, ne consilium sequeretur neve exercitum educeret, neque tamen oboedivit. Illa pugna Paullus necatus est, Varro fugit<ref>[[Polybius]] III 107-117; Titus Livius, op.cit., XXII 38-50</ref>.
 
Is creavit meliorem [[trebuchettum]] et docuit multa in [[medicina]].