Quantum redactiones paginae "Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
 
== Cursus honorum ==
Paullus obtinuit primum consulatum anno [[219 a.C.n.|219]] cum [[Marcus Livius Salinator|Marco Livio Salinatore]]. Hoc anno vicerunt [[Demetrius Pharius|Demetrium Pharium]] [[Bella Illyrica|secundo Bello Illyrico]] effecitque ut Demetrio fugiendum esset ad regiam [[Philippus V (rex Macedonum)|Philippi V]]<ref>[[Polybius]] III 16,7; 18-19; [[Zonaras]] VIII 20</ref>. Paullus cum Romam regressus [[triumphus|triumphum]] egisset, primum eum et amicos accusaverunt, quod spolia iniuste divisissent, deinde autem destiterunt. Livius autem solus damnatus est<ref>[[Frontinus]], ''Strat.'', IV 1,45</ref>.Anno [[218 a.C.n.|218]] legatus [[Carthago|Carthaginem]] missus est<ref>[[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'', XXI 18,1</ref>. Anno [[216 a.C.n.|216]] consulatum iterum obtinuit cum [[Gaius Terentius C.f. Varro|Gaio Terentio Varrone]] collega. Idemque exercitibus Romanis praefuerunt in [[Cannensis pugna|pugna Cannensi]]. Varro, quamquam a Paullo admonitus fuerat, ne consilium sequeretur neve exercitum educeret, neque tamen oboedivit. Illa pugna Paullus necatus est, Varro fugit<ref>[[Polybius]] III 107-117; Titus Livius, op.cit., XXII 38-50</ref>.
 
Is creavit meliorem [[trebuchettum]] et docuit multa in [[medicina]].