Quantum redactiones paginae "Gnaeus Cornelius Scipio Calvus" differant
Content deleted Content added
Linea 12:
Ab anno [[217 a.C.n.|217]] una cum fratre feliciter contra hostes per plures annos pugnavit. Anno [[211 a.C.n.|211]] primo frater deinde ipse Gnaeus ab hostibus victus et necatus est<ref>Titus Livius, op.cit., XXV, 34-36</ref>. [[Publius Cornelius Scipio Africanus]] eius successor imperator Romanorum in Hipania factus est.
Anno [[217 a.C.n.]] navarchum Hasdrubalis Himilconem ad ostium Hiberi fluminis navali proelio vicit<ref>[[Polybius]] III,96.</ref>. Tunc Romani maris domini fuere atque frater Publius cum viginti navibus longis Roma advenit<ref>[[Polybius]] III,97.</ref> : ambo fratres, ut initio belli decretum erat, 'bellum Hispanicum' simul gesturi erant. Hiberum flumen transiere, classe praeter litus exercitum comitante. Usque ad Saguntum progressi sunt ubi per fraudem obsides quos Carthaginienses pignus fidei a gentibus Hispaniae acceperant, reciperare atque propinquis reddere potuerunt.
== Bibliographia ==
|