Quantum redactiones paginae "217 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 4:
[[Fasciculus:Battle of lake trasimene.gif|thumbnail|Ad Trasumenum pugna.]]
*Hieme milites [[Hannibal|Hannibalis]] frigoribus et tempestatibus vexati sunt. Omnes elephanti praeter unum perierunt.
*Vere ineunte Hannibal per paludes, quod illud iter hostibus maxime inexpectatum videbatur, in [[Etruria|Etruriam]] invasit, adversus exercitum [[Gaius Flaminius|Flaminii]] [[consul|consulis]] iter faciens qui ad [[Arretium]] missus erat. In quo itinere ob inflammationem Hannibal usum oculorum alterius ob inflammationem amisit.
* [[21 Iunii]] - [[Proelium apud Trasimenum Lacum|Proelio apud Trasimenum Lacum]] [[Imperium Romanum|Romani]] ab [[Hannibal]]e victi sunt. Quindecim milia militum cum ipso [[Consul|consule]] [[Gaius Flaminius|Gaio Flaminio]] occisi, reliqui capti sunt, quorum Romanos quidem in custodia retinuit Hannibal cum ceteros socios benigne adlocutus in patriam dimitteret dicens ideo se in Italiam venisse ut Italicos dominatione Romana liberaret.
*Postridie et tertio a pugna die quattuor milia equitum Romanorum, ab altero consule succursum Flaminio praemissa a Maarba legato Hannibalis sive occisa sive capta sunt.