Quantum redactiones paginae "217 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 8:
*Postridie et tertio a pugna die quattuor milia equitum Romanorum, ab altero consule succursum Flaminio praemissa a Maarba legato Hannibalis sive occisa sive capta sunt.
* Nihilominus Hannibal urbem Romam vitavit atque ad [[Mare Hadriaticum|mare Hadriaticum]] perrexit, [[Umbria|Umbriam]] et [[Picenum]] in itinere vastans. Inde in [[Apulia|Apuliam]] transiit.
* Tunc ad bellum gerendum Romani [[Dictator|dictatorem]] creant [[Quintus Fabius Maximus|Quintum Fabium]], virum consularem, cui [[Magister equitum|magister equitum]] fuit alter consularis, [[Marcus Minucius C.f. Rufus|Marcus Minucius]]. Fabius duas [[Legio Romana|legiones]] novas ex Urbe eduxit quibus alteras duas ex [[Ariminum|Arimino]] cum consule [[Gnaeus Servilius P.f. Geminus|Servilio]] advenientes apud [[Narnia|Narniam]] coniunxit. Ipsum Servilium Romam dimisit, litus ut custodiret si quid mari Carthaginienses temptarent. Fabius Hannibalem quocumque procedebat in [[Samnium]] vel in [[Campania (Italia)|Campaniam]] persequebatur nec quicquam fortunae committere volebat sed milites semper in loco munito habebat ; proelia quamvis ab Hannibale provocatus recusabat. E quo genere belli gerendi 'Cunctator' cognominatus est. Marcus Minucius autem, pugnandi cupidus, a dictatore suo dissentiebat nec Romae obterctatoresobtrectatores FabiiFabio deerant. Itaque rogatio de aequando iure Minucii cum Fabio apud populum perlata est. TunsTunc duo duces exercitum inter se partiti sunt. Mox tamen Minucius milites suos in insidias duxit atque Fabius succursu venire coactus est. E quo tempore omnes lefioneslegiones in eadem castra rursus coiere atque Cunctatori oboedientes fuere.
*'''In Hispania''' navali proelio circa [[Hiberus|Hiberi]] ostium commisso Romani victores fuere. Tunc senatus [[Publius Cornelius L.f. Scipio|Publium Scipionem]] viginti navium longarum classi praefectum in Hispaniam misit, una cum fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Gnaeo]] bellum cum Hamilcare gesturum. Eo anno duo fratres primum Hiberum flumen transiere atque usque ad [[Saguntum]] progressi sunt.