Quantum redactiones paginae "217 a.C.n." differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
* Nihilominus Hannibal urbem Romam vitavit atque ad [[Mare Hadriaticum|mare Hadriaticum]] perrexit, [[Umbria|Umbriam]] et [[Picenum]] in itinere vastans. Inde in [[Apulia|Apuliam]] transiit.
* Tunc ad bellum gerendum Romani [[Dictator|dictatorem]] creant [[Quintus Fabius Maximus|Quintum Fabium]], virum consularem, cui [[Magister equitum|magister equitum]] fuit alter consularis, [[Marcus Minucius C.f. Rufus|Marcus Minucius]]. Fabius duas [[Legio Romana|legiones]] novas ex Urbe eduxit quibus alteras duas ex [[Ariminum|Arimino]] cum consule [[Gnaeus Servilius P.f. Geminus|Servilio]] advenientes apud [[Narnia|Narniam]] coniunxit. Ipsum Servilium Romam dimisit, litus ut custodiret si quid mari Carthaginienses temptarent. Fabius Hannibalem quocumque procedebat persequebatur nec quicquam fortunae committere volebat sed milites semper in loco munito habebat ; proelia quamvis ab Hannibale provocatus recusabat. E quo genere belli gerendi 'Cunctator' cognominatus est.
*'''In Hispania''' navali proelio circa [[Hiberus|Hiberi]] ostium commisso Romani victores fuere. Tunc senatus [[Publius Cornelius Scipio Nasica|Publium Scipionem]] viginti navium longarum praefectum in Hispaniam misit, una cum fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Gnaeo]] bellum cum Hamilcare gesturus.
 
== Nati ==