Quantum redactiones paginae "Albertus Vickers" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 6:
'''Albertus''', vulgo ''Albert'' '''Vickers''' (ad [[Sheffield]] natus die [[16 Septembris]] [[1838]]; mortuus iuxta [[Eastbourne]] [[Sussexia]]e die [[12 Iulii]] [[1919]]) fuit magister officinarum ingeniariarum.
 
Filius natu alter ingeniarii [[Eduardus Vickers|Eduardi Vickers]] uxorisque Annae Naylor, [[Thomas Eduardus Vickers|Thomae]] frater minor, Albertus in urbe natali et [[Hamala]]e in [[Regnum Hannoveranum|Hannoveria]] educatus est. Ab anno [[1854]] apud societatem ingeniariam patris avique materni nomina gerentem ''[[Vickers (societas)|Vickers Naylor]]'' operam dedit. Anno [[1861]] uxorem duxit Helenam Horton George et tres filiasliberos genuit; qua anno 1873 mortua, matrimonio secundo Editham Foster duxit et ex ea filium filiasque duas genuit.
 
Anno 1867 societatem publicam condiderunt Thomas Albertusque cum factore Americano Ernesto Benzon, nomine ''Vickers, Sons & Co. Ltd'': Thomas enim res technicas favebat, res mercatorias Albertus qui saepe in Civitates Foederatas alibique itinera fecerat. Arma bellica conficere iam inceperant societatemque ''[[Maxim Gun Company]]'' ab [[Hiram Maxim]] conditam anno [[1897]] empserunt. Ab eodem anno, officinibus navalibus iuxta [[Barrow-in-Furness]] florentibus acquisitis, societas ''Vickers, Sons & Maxim'' et naves classiarias venditabat. Thoma praeside societatis usque ad [[1909]] merente, successor ab hoc anno fuit Albertus. Anno 1914 operariorum 22 milia conducebat; usque in annum fere 1918 facilissime et latissime opera bellica venditabat.
 
Amicum habuit pictorem [[Ioannes Singer Sargent|Iohannem Singer Sargent]], qui anno 1884 Albertum visitabat in villa rustica ad [[Petworth]] Sussexiae. Ibi tabulas confecit quattuortres vel plures: [[Edithae Vickers effigies|Edithae effigiem]], picturam filiarum maiorum (titulo "''{{Creanda|en|The Misses Vickers|The Misses Vickers}}''") liberorum minorum in horto ludentium (titulo "''[[Garden Study of the Vickers Children]]''"), Edithamque cum Alberto (partim viso) vinum bibentem (titulo "''[[Le Verre de porto]]''"). Patrem Eduardum, fratrem Thomam cum uxore filiisque eodem fere tempore depinxit.
 
== Bibliographia ==