Quantum redactiones paginae "Dilemma captivi" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
Hoc modo Tucker:<ref>Tucker (1950); Poundstone (1992: 118-119).</ref>
Duo scelesti (A et B) comprehensi in vincula coniecti sunt. Uterque captivus in custodia solitaria servatur nec cum altero loquendi aut communicandi potestatem habet. Bicolytae se non satis testimonii habere confitentur ad reos principali crimine convincendos. Itaque minoris facinoris crimine ambos in unum annum damnare constituunt. Simul vero bicolytae utrique captivo quoddam [[pactum diaboli]] praebent. Utrique captivo aut deficiendi aut cooperandi potestas datur: qui deficit, testificatur facinus ab altero commissum esse; qui cooperatur, tacet. Qui testificatus erit, dimittetur, alter autem crimine principali damnatus tres annos in carcere erit. Praeterea ambo captivi, si contra se invicem testificati erunt, annos duo quisque in carcere continebuntur.
 
Captivis ad rem deliberandam paulum tempus datur, et utiquam neutri, quid alter decreverit, cognoscere licet, priusquam ipse irrevocabile ceperit consilium. Utrique hoc nuntiatur, alteri idem pactum offerri. Constat utriusque captivi praesertim hoc interesse, suam cuiusque captivitatem quam brevissimam fore.