Quantum redactiones paginae "Gaius Flaminius" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
Anno [[221 a.C.n.|221]] [[magister equitum]] dictatoris Quinti Fabii Maximi fuit. Anno [[220 a.C.n.|220]] una cum [[Lucius Aemilius Q.f. Papus|Lucio Aemilio Q.f. Papo]] [[censor]] erat. Quo anno censores omnes libertos in quattuor [[Tribus (divisio populi Romani)|tribus]] urbanas distribui decreverunt<ref>Titus Livius, ''Periochae'' XX</ref>.
===De secundo consulatu===
Anno [[217 a.C.n.|217]] inter [[Secundum Bellum Punicum]] iterum consul creatus est - nunc cum [[Gaius Servilius P.f. Geminus|Gaio Servilio P.f. Gemino]], non [[Roma]]e, ut mos erat, sed [[Ariminum|Arimini]]. Itaque laesae religionis accusatus est<ref>Titus Livius, ''Ab urbe condita'' XXI 63; XXII 1,5 seqq</ref>. Die [[21 Iunii]] 217 in [[Proelium apud Trasimenum Lacum|insidias]] [[Hannibal]]is cecidit : cum omni paene exercitu necatus est nec corpus eius repertum est<ref>Polybius, III 80-85; Titus Livius, XXII 4-7</ref>. ''Dies Ater'' dehinc nominabatur dies pugnae<ref>[[Ovidius]], ''Fasti'' VI 765-768</ref>. Historici antiqui in eo reprehendunt quod quam primum cum Hannibale proelium committere volens collegae et alterius exercitus adventum non expectavit. Nimia cupido gloriae causa huius erroris fortasse fuit. Praeterea Hannibalem Etruriam sub oculis vastarevastantem pati non potuit, timens ne fama sua Romae inde ab obtrectatoribus imminueretur. In eius locum [[Marcus Atilius M.f. Regulus (consul 227 a.C.n.)|Marcus Atilius M.f. Regulus]] suffectus est.Gaius Flaminius
 
== Bibliographia ==