Quantum redactiones paginae "Gnaeus Cornelius Scipio Calvus" differant
Content deleted Content added
Linea 10:
Anno [[218 a.C.n.|218]], ineunte [[Secundum bellum Punicum|secundo bello Punico]], Gnaeus fratrem Publium comitatus est, qui tunc [[consul]] contra [[Carthago|Carthaginienses]] in Hispaniam missus erat. Postquam [[Massilia|Massiliam]] appulerunt atque [[Hannibal]]em [[Rhodanus|Rhodanum]] flumen iam transire compertum habuere, Publius fratrem exercitui in Hispaniam iter facienti praefecit, ipse vero in Italiam redire properavit, Hannibali obviam iturus<ref>[[Polybius|Pol]]. III,49.</ref>. Paucis mensibus eodem anno Gnaeus civitates et gentes inter [[Hiberus|Hiberum]] flumen et montes [[Pyrenaei|Pyrenaeos]] sitas, quas ex itinere Hannibal sive persuadendo sibi conciliarat sive vi subegerat atque Hannoni custodiendas tradiderat, in potestatem suam redegit. Quin etiam Hannonem imperatorem Carthaginiensium atque ducem Illergetorum Indibilem captivos fecit<ref>Polybius III 76,6; [[Titus Livius]], ''Ab urbe condita'', XXI 60, 1-9.</ref>. Simul impedimentis militum qui Hannibalem in Italiam secuti erant ibi relictis potitus est. Quibus factis [[Tarraco|Tarracone]] hiemavit.
Ab anno [[217 a.C.n.|217]] una cum fratre feliciter contra hostes per plures annos pugnavit. Anno [[211 a.C.n.|211]] primo frater deinde ipse Gnaeus ab hostibus victus et necatus est<ref>Titus Livius, op.cit., XXV, 34-36</ref>. [[Publius Cornelius Scipio Africanus]] eius successor imperator Romanorum in Hipania factus est.
== Bibliographia ==
|