Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius L.f. Scipio" differant

Summarium vacuum
'''Publius Cornelius L.f. Scipio''' (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno [[211 a.C.n.]]) vir publicusconsularis [[Imperium Romanum|Romanus]] fuit.
 
== Familia ==
Atque ita procedens Scipio Hannibalem a coniunctione cum speratis sociis, [[Boii|Boiis]] et [[Insubria|Insubribus]], primum prohibuit. Sed commisso equestri proelio apud [[Ticinus (flumen)|Ticinum]] (qui rivus ex Alpibus per lacum [[Verbannus|Verbannum]] in Padum prope [[Papia|Papiam]] influit) [[Numidia|Numidae]] equites Romanos fugavere : tunc consul saucius et ipse plana loca relinquere festinavit, in quibus hostes equitatu praestabant. Itaque Padum retro transiit ad [[Placentia|Placentiam]] [[Colonia Romana|coloniam]] iter faciens. Hannibali autem post eum [[Padus|Padum]] transeunti plurimae gentes [[Celtae|Celticae]] legatos miserunt, societatem et auxilia ultro offerentes. Galli quoque qui in exercitu Scipionis militabant, occisis nonnullis commilitonibus Romanis, nocte e castris ad Hannibalem transfugerunt. Tunc castra ultra Trebiam in colle posuit Scipio, quem alter consul [[Tiberius Sempronius Longus (consul 218 a.C.n.)|Sempronius Longus]] e Sicilia cum exercitu revocatus ibi convenit atque copias suas in eadem castra coniunxit<ref>Polybius III 61-66</ref>.
 
Tunc Scipio morari nec proelium statim committere voluisse ab antiquis auctoribus<ref>In primis [[Polybius]] qui familiarissime cum Scipionibus Romae vixit atque semper de patronis in historia sua benigne loquitur.</ref> traditus est, a quoquod inceptoinceptum collegamcollegae SemproniumSempronio dissuadere tamen non potuit. [[Proelium Trebianum|Cladi Trebianae]] mense decembri 218 a.C.n.<ref>Polybius III, 72.</ref>, e vulnere aeger, non interfuit<ref>Polybius III 67-70.</ref>.
 
===De proconsulatu in Hispania===
Anno [[217 a.C.n.|217]] proconsul in Hispaniam venit. Ibi anno [[211 a.C.n.|211]] cum fratre in pugna contra [[Poeni|Poenos]] necatus est. Successor eius [[Publius Cornelius Scipio Africanus]] filius factus est.