Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius L.f. Scipio" differant

Atque ita procedens Scipio Hannibalem a oniunctione cum speratis socii, Boiis et Insubribus, prohibuit. Sed equestri proelio apud [[Ticinus (flumen)|Ticinum]] (qui rivus ex Alpibus per lacum [[Verbannus|Verbannum]] in Padum prope [[Papia|Papiam]] influit) commisso Numidae equites Romanos fugavere : tunc consul saucius et ipse plana loca relinquere festinavit, in quibus hostes equitatu praestabant. Itaque Padum retro transiit ad Placentiam coloniam iter faciens. Hannibali autem post eum [[Padus|Padum]] transeunti plurimae gentes Gallicae legatos miserunt, societatem et auxilia ultro offerentes. Galli quoque qui in exercitu Scipionis militabant, occisis nonnullis commilitonibus Romanis, nocte e castris ad Hannibalem transfugerunt. Tunc castra ultra Trebiam in colle posuit consul, quem alter consul Sempronius Longus e Sicilia cum exercitu revocatus convenit atque copias suas in eadem castra coniunxit<ref>Polybius III 61-66</ref>.
 
Tunc Scipio morari nec proelium statim committere voluisse ab antiquis auctoribus<ref>In primis [[Polybius]] qui familiarissime cum Scipionibus Romae vixit atuque semper de patronis in historia sua benigne loquitur.</ref> traditus est, a quo incepto collegam Sempronium prohubereprohibere tamen non potuit. [[Proelium Trebianum|Cladi Trebianae]] mense decembri 218 a.C.n., vulnere aeger, non interfuit.
 
===De proconsulatu in Hispania===