Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius L.f. Scipio" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 9:
 
Atque ita procedens Scipio Hannibalem a oniunctione cum speratis socii, Boiis et Insubribus, prohibuit. Sed equestri proelio apud [[Ticinus (flumen)|Ticinum]] (qui rivus ex Alpibus per lacum [[Verbannus|Verbannum]] in Padum prope [[Papia|Papiam]] influit) commisso Numidae equites Romanos fugavere : tunc consul saucius et ipse plana loca relinquere festinavit, in quibus hostes equitatu praestabant. Itaque Padum retro transiit ad Placentiam coloniam iter faciens. Hannibali autem post eum [[Padus|Padum]] transeunti plurimae gentes Gallicae legatos miserunt, societatem et auxilia ultro offerentes. Galli quoque qui in exercitu Scipionis militabant, occisis nonnullis commilitonibus Romanis, nocte e castris ad Hannibalem transfugerunt. Tunc castra ultra Trebiam in colle posuit consul, quem alter consul Sempronius Longus e Sicilia cum exercitu revocatus convenit atque copias suas in eadem castra coniunxit<ref>Polybius III 61-66</ref>.
 
Tunc Scipio morari nec proelium statim committere voluisse ab antiquis auctoribus traditus est, a quo incepto collegam Sempronium prohubere tamen non potuit. Cladi Trebianae mense decembri 218 a.C.n., vulnere aeger, non interfuit.
 
===De proconsulatu in Hispania===