Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius L.f. Scipio" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
Scipio anno [[218 a.C.n.|218]], ineunte [[Secundum bellum Punicum|secundo bello Punico]], [[consul]] contra [[Carthago|Carthaginienses]] in Hispaniam missus est. [[Massilia|Massiliam]] sexaginta navibus mari iam pervenerat<ref>Polybius III,41.</ref> cum de adventu [[Hannibal]]is certior factus est, quem [[Rhodanus|Rhodanum]] transeuntem atque in Italiam per [[Alpes]] iter facientem non iam consequi poterat : nam dux Poenus elabi festinavit. Tum exercitum suum, duce fratre [[Gnaeus Cornelius Scipio Calvus|Calvo]], in Hispaniam misit, dum ipse in Italiam cum paucis redit<ref>[[Polybius]] III 49,4</ref>. [[Pisae|Pisas]] appulit atque raptim exercitus quibus [[Praetor|praetores]] adversus [[Boii|Boios]] pugnantes praeerant, collegit atque ad [[Padus|Padum]] flumen secum duxit, Hannibali ex Alpibus advenienti obviam iturus<ref>[[Polybius|Pol]]. III,56.</ref>.
 
Atque ita procedens Scipio Hannibalem a oniunctione cum speratis socii, Boiis et Insubribus, prohibuit. Sed equestri proelio apud [[Ticinus (flumen)|Ticinum]] (qui rivus ex Alpibus per lacum [[Verbannus|Verbannum]] in Padum prope [[Papia|Papiam]] influit) commisso Numidae equites Romanos fugavere : tunc consul saucius et ipse plana loca relinquere festinavit, in quibus hostes equitatu praestabant. Itaque Padum retro transiit ad Placentiam coloniam iter faciens. Hannibali autem post eum [[Padus|Padum]] transeunti plurimae gentes Gallicae legatos miserunt, societatem et auxilia ultro offerentes. Galli quoque qui in exercitu Scipionis militabant, occisis nonnullis commilitonibus Romanis, nocte e castris ad Hannibalem transfugerunt. Tunc castra ultra Trebiam in colle posuit consul, quem alter consul Sempronius Longus e Sicilia cum exercitu revocatus convenit atque copias suas in eadem castra coniunxit<ref>Polybius III 61-66</ref>.
 
===De proconsulatu in Hispania===