Quantum redactiones paginae "218 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 7:
*Simul ad bellum Punicum gerendum alterum consulem [[Publius Cornelius L.f. Scipio|Cornelium Scipionem]] in Hispaniam, alterum [[Tiberius Sempronius Longus (consul 218 a.C.n.)|Tiberium Sempronium]] in Siciliam cum exercitu mittunt, unde in Africam transiturus erat. Dum Sempronius magnis apparatibus [[Lilybaeum|Lilybaei]] operam dat, Publius Scipio exercitum mari [[Massilia|Massiliam]] tramisit ubi Hannibalem iam adesse comperit atque copias [[Rhodanus|Rhodanum]] traicere. Cui obviam ire conatus est sed, parvo equestri proelio inter exploratores habito, Hannibal secundum flumen Alpes versus evadere potuit. Tunc Scipio fratrem cum exercitu in Hispaniam mittit, ipse vero in Italiam redire festinat, Hannibali per iuga Alpium invadenti ut occurreret.
*Proelio equestri apud [[Ticinus (flumen)|Ticinum]] rivum commisso [[Numidia|Numidae]] equites Romanos fugavere. Consul Scipio vulneratus et ipse citra [[Padus|Padum]] [[Placentia|Placentiam]] coloniam versus sese recepit. Quo alter [[consul]] Sempronius e Sicilia revocatus eum convenit atque copiae amborum consulum in eadem castra coiere. Hannibali Padum transeunti omnes gentes Celticae ikkam regionem incolentes legationes miserunt, societatem et auxilia sponte offerentes.
*Mense decembri [[Proelium Trebianum|proelio apud Trebiam]] commisso Hannibal consulem Tiberium Sempronium vicit.
 
== Nati ==