Quantum redactiones paginae "218 a.C.n." differant

Content deleted Content added
Linea 2:
 
== Eventa ==
*Romani consules anni prioris, [[Marcus Livius M.f. Salinator|Livium Salinatorem]] et [[Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)|Aemilium Paullum]] [[Carthago|Carthaginem]] miserunt, senatui huius civitatis nuntiaturos, nisi [[Hannibal|Hannibalem]] comitesque eius sibi traderent, bellum sese eis indicturos. Bellum fuit..praelatum est.
*Societate cum [[Celtae|Celticis]] gentibus [[Padus|Padanum]] campum incolentibus inita, Hannibal [[Numidia|Numidarum]] et [[Iberia|Iberorum]] exercitum ex Hispania in Italiam per Galliam meridionalem et [[Alpes]] ducit. Imperium Punicum in Iberia fratri minori [[Hasdrubal|Hasdrubali]] dum abest curandum tradit.
*Romani duas colonias, [[Placentia|Placentiam]] et [[Cremona|Cremonam]] in [[Gallia Cisalpina|Galliam Cisalpinam]] nuper pacatam deducunt. Tum [[Boii]] et [[Insubria|Insubres]] a societate Romanorum desciscunt atque [[Mutina|Mutinam]] obsidunt, unde virum consularem [[Gaius Lutatius Catulus|Gaium Lutatium]] capiunt, qui tunc triumvir coloniis deducendis creatus erat.