Quantum redactiones paginae "Germania" differant

240 octeti amoti ,  5 years ago
Summarium vacuum
=== Geomorphologia ===
[[Fasciculus:Relief_Map_of_Germany.svg|thumb|Tabula Germaniae geomorphologica]]
Germania meridiana [[Alpes|Alpium]] particeps est. Mons [[Zugspitze]] (2962 m), cuius cacumen in limite Germaniae cum [[Austria]] assurgit, summus Germaniae mons est. Ab Alpium radicibus septentrionalibus planities usque ad (([[Danubius|Danubium]] fluvium se extendit. Montes Germaniae mediae [[Mittelgebirge]] (montes medii) dicti a septrentionibus ad meridiem altitudine et ambitu crescunt. Summus eorum mons est [[Feldberg]] in [[Nigra silva]] (1493 m), [[Großen Arber]] (1456 m) in [[Silva Gabreta]] sequente. Cacumina, quae 1000 metris excedunt, sunt etiam montibus [[Erzgebirge]], [[Fichtelgebirge]], [[Schwäbische Alb]] et [[Harz]], Germaniae mons maxime septentrionalis, qui cacumine nomine [[Brocken]] usque ad 1141 m surgit. Germania septentrionalis maxima planities est.
 
=== Aquae ===
[[Fasciculus:Rheinstein.jpg|thumb|[[Rhenus]] et arx [[Rheinstein]] ad [[Trechtingshausen]].]]
[[Fasciculus:Bodensee_vom_Pf%C3%A4nder_(Aurtia).JPG|thumb|[[Lacus Bodamicus]] cum insula nomine [[Lindavia]] a [[Pfänder]] monte visus.]]
Ex sex fluminibus, quibus est maxima [[pelvis hydrographica]], [[Rhenus]], [[Albis]], [[Visurgis]] et [[Amisia]] aquas per [[Mare Germanicum]], [[Viadrus]] autem per [[Mare Balticum]] in [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] deducunt, cum [[Danubius]] in [[Mare Euxinum]] immergat, qua re hydrographice ad [[Mare Mediterraneum]] pertinet. Hae duae regiones, ex quibus aquae aut in [[Oceanus Atlanticus|Oceanum Atlanticum]] aut in Mare Mediterraneum deducuntur, [[Divisio aquarum Europaea|divisione aquarum Europaea]]<!--European Watershed--> separantur.
 
Rhenus, qui in [[Helvetia]] oritur, 865 chiliometra per Germaniam austro-occidentalem et occidentalem fluit, partim confinium cum [[Francia]] constituit, denique per [[Nederlandia]]m in Mare Germanicum exit. Fluvios [[Nicer|Nicrum]], [[Moenus|Moenum]], [[Mosella]]m et [[Rura]]m in se recipit. Quoad res [[oecologia|oecologicas]] Rhenus, in quo plurimae naves vehuntur, maximi momenti est.
== Linguae ==
[[Fasciculus:Knowledge of German EU map.svg|thumb|Cognitio [[lingua Theodisca|linguae Theodiscae]] in terris [[Europa]]eis. Theodisca est is [[sermo patrius]] [[Unio Europaea|Unionis Europaea]], cui sunt plurimi locutores et una ex tribus [[Lingua agendi|linguis agendi]].]]
[[Lingua]] in Germania maxime usitata est [[Lingua Theodisca|Theodisca]] ([[Lingua Theodisca alta]]), [[lingua Saxonica]] sequente, de cuius locutorum numero disputatur (a 5.5 usque ad fere 11 [[millio]]nes,<ref>[http://web.archive.org/web/20110719110206/http://www.staff.uni-oldenburg.de/gabriele.diekmann-droege/9361.html Gabriele Diekmann-Dröge, Proseminar 2003: Sprachenpolitik: Das Beispiel Niederdeutsch, Universität Oldenburg, Institut für Germanistik] (commentatione die 10 Decembris 2014 inspecta).</ref> quorum fere 4 milliones lingua bene loquuntur).
 
Lingua Theodisca forma [[Lingua Theodisca normata|linguae normatae]] in publico et in plurimis [[Media communicationis socialis|mediis communicationis socialis]] adhibetur. Quae multis in regionibus[[regio]]nibus etiam sermo cottidianus est, saepe autem proprietatibus regionalibus tincta, ut quasi furtim et limite carente ad [[dialectos]] Theodiscas transeatur. Una cum [[lingua Francica|Francia]] et [[lingua Anglica|Anglica]] Theodisca ad linguas in [[Unio Europaea|Unione Europaea]] maxime usitatas pertinet.
 
Praeter linguam Theodiscam aliis in regionibus etiam aliae linguae publicae aut agnitae sunt. [[Lingua Danica|Danica]] (in [[Slesvicum-Holsatia|Slesvico-Holsatia]]) et [[Lingua Frisica|Frisica]] (in Slesvico-Holsatia et [[Saxonia Inferior|Saxonia Inferiore]]), [[Lingua Sorabica|Sorabica]] (in [[Saxonia]] et [[Brandenburgum|Brandenburgo]]), [[Lingua Zingarica|Zingarica]], [[Lingua Saxonica|Saxonica]] (in Slesvico-Holsatia, [[Hamburgum|Hamburgi]], in Saxonia Inferiore, [[Brema]]e, in [[Megapolis-Pomerania Citerior|Megapoli-Pomerania Citeriore]], in [[Rhenania Septentrionalis-Vestfalia|Rhenania Septentrionali-Vestfalia]], Brandenburgo et [[Saxonia-Anhaltium|Saxonia-Anhaltio]]).
Multi eorum, qui in Germaniam immigraverunt, domi [[sermo patrius|sermone patrio]] loquuntur. Imprimis [[lingua Turcica]] (fere duo milliones locutorum) et [[lingua Russica]] late diffusae sunt, praeterea [[lingua Polonica]], quamquam numerus locutorum a variis fontibus varie datur (tres ad quattuor milliones?).
 
In [[schola|scholis]] imprimis [[lingua Anglica]] docetur, deinde [[lingua Francica|Francica]], [[lingua Latina|Latina]], et Russica. Postremis annis [[lingua Hispanica]] magis disci coepit, et in regionibus [[Nederlandia]]e vicinis [[lingua Batava]].
 
== Administratio ==
{| class="wikitable" style="text-align:right; float:left; margin-right:18px; margin-left:10px;"
|-
| align="left" | [[Fasciculus:2011 Joachim Gauck-2.jpg|111px]] || align="leftright" | [[Fasciculus:Angela Merkel (August 2012) cropped.jpg|125px]]
|-
| align="center" |[[Ioachimus Gauck]]<br /><small>Praeses</small><br /><small>ab anno 2012</small>
 
== Ratio politica ==
[[Fasciculus:Muenze 2dm adenauer.jpg|thumbnailthumb|110px|left|[[Conradus Adenauer]].]]
[[Fasciculus:Politisches_System_Deutschlands_neu.svg|thumb|Systema politicum Germaniae]]
[[Ioachimus Gauck]] est [[Praeses Foederalis Germaniae|praeses foederalis]]. Praeses est summus Germaniae vir, at vix ullam potestatem habet: personam totius civitatis gerit.
{{Unio Europaea}}
{{1000 paginae}}
{{Myrias|Geographia}}
 
[[Categoria:Civitates sociae Unionis Europaeae]]
[[Categoria:Condita 1918]]
[[Categoria:Condita 1990]]
 
{{Link FA|af}}
{{Link FA|en}}
{{Link FA|gl}}
{{Link FA|gv}}
{{Link FA|hr}}
{{Link FA|lv}}
{{Link FA|mr}}
{{Link FA|nah}}
{{Link FA|pt}}
{{Link FA|sq}}
{{Link FA|tr}}
{{Link FA|vi}}
{{Link FA|yi}}
{{Link GA|da}}
{{Link GA|de}}
{{Link GA|eo}}
{{Link GA|es}}
{{Link GA|lt}}
{{Link GA|zh}}
 
{{Myrias|Geographia}}
Usor anonymus