Quantum redactiones paginae "Franciscus Mitterrand" differant

Content deleted Content added
No edit summary
de subsidio sociali
Linea 9:
Legatus Nivernensium anno [[1946]] electus, iunior Minister Rei Publicae [[1947]], in administratione cui [[Paulus Ramadier]] praefuit, factus est, multosque magistratus sub quarta Re Publica gessit, sed ab anno [[1958]], [[Carolus de Gaulle|Carolo de Gaulle]] regnante, nihil nisi Nivernensium senator fuit. Octavum autem post annum candidatus sinistrarum partium ad Rei Publicae Praesidentiam fuit, qua in re, quamquam tandem non vicit, ei contigit De Gaulle ad secundum gyrum electionis protrahere. Anno [[1971]], secretarius primus partium [[socialismus|socialistarum]] factus est, et postea conatus est Rei Publicae praeses fieri, commune programma cum [[communista|communistis]] [[radicalis|radicalibusque]] scribendo.
 
Tandem ei contigit ut [[10 Maii]] [[1981]] praeses eligeretur. Multis enim decretis, [[Petrus Mauroy|Petro Mauroy]] primo ministro, abrogavit [[poena capitalis|mortis damnationem]] et auxit [[subsidium sociale|socialia minima]] et creavit vectigal maximarum fortunarum et dedit Francicam civitatem omnibus advenis qui in Francia laborabant et divitias dedit scriniis litterarum scientiarumque laborisque et quintam hebdomadem ferialium dierum concessit laborantibus omnibus et triginta novem tantum horas laboris per hebdomadem praedixit, et cetera consulta tam ad interiorem quam ad exteriorem politicam fecit. Anno autem [[1984]], cum scholam reformare [[Petrus Mauroy]] non potuisset, [[Laurentius Fabius]] primus minister factus est, qui etiam pecuniariam inopiam rei publicae curare conatus est.
 
Sed post victoriam dextrarum partium anno [[1986]], Mitterrand coactus est [[Iacobus Chirac|Iacobum Chirac]] primum ministrum nominare, qui duos annos administrationi praefuit. Denuo autem praeses anno [[1988]] electus est, et postea ad [[Europa]]m confirmandam laboravit, Maastrichti tractatum adprobantibus Francicis; pro primo ministro habuit primum [[Michael Rocard|Michaelem Rocard]], deinde [[Editha Cresson|Editham Cresson]], denique [[Petrus Bérégovoy|Petrum Beregovoy]]; sed scriptoribus rerum praesentium divulgantibus mendacia de repetundis, paulatim male audierunt omnes qui Rem Publicam gerebant. Verum anno [[1993]] dextras partes rursus victores [[Eduardus Balladur|Eduardum Balladur]] primum ministrum nominavit, et ipse sibi otium cum litteris dedit, credens in vires spiritus. Mortuus est anno [[1996]], paulo post victoriam Chiraci.