Quantum redactiones paginae "Ancile" differant

Content deleted Content added
 
mNo edit summary
Linea 6:
 
== Ancilia in religione Romana ==
Quamquam Romani anciliis bellis usi non sunt, haec tamen in [[religio Romana|religione Romana]] maximi momenti erant. [[Roma]]e duodecim ancilia erant, quae una cum lancea [[Mars (deus)|Martis]] dei in [[regia]], quae olim domus fuit [[Numa Pompilius|Numae Pompilii]] regis et postea sedes [[Pontifex|pontificis maximi]], asservata sunt. Antiquitus ''pignora imperii'' habebantur.
 
Duobus diebus festis mensibus Martio et Octobri ancilia a duodecim [[Salii (religio)|Saliis]], Martis [[flamen|flaminibus]], sollemniter deprompta et agmine per urbem "lata" sive "mota" sunt. [[Plutarchus]] narrat Salios [[trabea]]tos, [[balteus|balteis]] latis succinctos aeneis, [[galea]]sque aeneas in capite gerentes per urbem isse et parvis pugionibus аd ancilia concrepuisse.<ref>Vita Numae 13,7: φοινικοῦς μὲν ἐνδεδυμένοι χιτωνίσκους, μίτραις δὲ χαλκαῖς ἐπεζωσμένοι πλατείαις καὶ κράνη χαλκᾶ φοροῦντες, ἐγχειριδίοις δὲ μικροῖς τὰ ὅπλα κρούοντες</ref> Carmina cecinerunt, ut [[Livius]] (1,20,4) refert, "cum tripudiis sollemnique saltatu". [[Dionysius Halicarnassensis]] ancilia a ministris machinis per urbem tulisse et demonstravisse vult.<ref>Antiquitates Romanorum 2,71,1</ref> Caeremoniis finitis ancilia sollemniter in regia "condita" sunt.