Quantum redactiones paginae "Pegasus (mythologia)" differant

Content deleted Content added
pauca addo de nomine
m nugulae
Linea 5:
Neptunus Pegasum ad [[Bellerophon|Bellerophontem]] misit<ref>[[Hesiodus|Hesiodi]] frg. 245</ref>. Sunt etiam qui Bellerophontem tradant Pegasum Minerva adiuvante ad mansuetudinem domuisse. Is in Pegaso equitans Chimaeram<ref>[[Hesiodus|Hesiodi]] [[Theogonia]] 325; cf. etiam [[Homerus|Homeri]] [[Ilias|Iliadis]] 6,183.</ref> et [[Amazones]]<ref>[[Pindarus|Pindari]] carmina Olympiaca 13,84 ff</ref> vicit. Idem cum Pegaso usus in caelum equitare conaretur, praecipitatus est<ref>[[Pindarus|Pindari]] carmina Isthmica 7,44 ff</ref>. Pedibus Pegasi fontes nonnulli facti esse narrantur.
 
Ita studiosorum alii in Pegasi nomine Pegasi vocabulum graecum ''πηγή'' (''pege'', quod significat ''fons'') agnoscunt; sunt etiam alii, qui vocabulum ''πηγός'' (''pegos'', ''firmus'' vel ''albus'') reperire malint.
 
Illa fictio divulgata Pegasum esse equum poetarum habitantem in monte Helicone apud fontem in illo Musarum luco antiquis ignota erat. Nostrorum temporum - ut ita dicam - mystificatio est ad explanationem inspirationis litterariae ab alto conceptae.