Quantum redactiones paginae "Regia" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Regia''' fuit aedificium Romae antiquae in Foro Romano orientali prope Templum Vestae situm. Primo regibus...'
(eadem)

Emendatio ex 17:08, 9 Ianuarii 2015

Regia fuit aedificium Romae antiquae in Foro Romano orientali prope Templum Vestae situm. Primo regibus erat, tum (circa annum 509 a.C.n., cum reges depulsi essent) sedes regis sacrorum, qui sacra olim a regibus facta acceperat, et denique pontificis maximi facta est.

Reliquiae hodiernae a renovatione anni 36 a.C.n. repetunt. Tum Regia, ut putatur, domus fuit pentagonalis. Pluries incendio deleta, sed semper restituta est.

In interiore sacer Martis locus fuit. In sacrario forma arae rotundae duodecim lanceae et ancilia asservata sunt. In Martis dei honorem collegium saliorum quotannis mensibus Martio et Octobri (initio et fine temporis bellandi) ancilia per urbem portavit "[canens] carmina cum tripudiis sollemnique saltatu".[1]

Praetera in regia fuit sacraricum Opis Consiviae (deae messis, abundantiae fecundiaeque), quod adire soli pontifici maximo et Vestalibus licuit. In eius honorem die 25 Augusti in Capitolio Opiconsivia celebrata sunt.

Etiam Annales urbis ibi conservati sunt.

Notae