Quantum redactiones paginae "Mythologia Britonica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Evariste-Vital_Luminais_-_Fuite_de_Gradlon.jpg|thumb|''La Fuite du roi Gradion'']]
'''Mythologia Britonica''' est corpus [[mythos|fabularum]] [[Britannia Minor|Britanniae Minoris]]. Gentes [[Celtae|Celticae]] [[Armorica]]e in plures [[deus|deos]] atque animalia phantastica, cum cultu [[natura]]e credidisse videntur, quorum vestigia apud certos [[sanctus|sanctos]] Britonicos manent. Haec fundamenta [[mythologia|mythica]] a [[Romani]]s accepta, deinde post [[religio Christiana|religionis Christianae]] adventum suppressa sunt, multis fabulis deperditis et [[fanum|fanis]] [[paganismus|paganis]] dirutis aut conversis. Fabula [[Brutus Troianus|Bruti Troiani]] provecta est, ut origines [[Troia]]nae Armoricis ascriberentur, deinde [[saeculum 11|saeculo XI]] nova fabula [[Conanus Meriadocus|Conani Meriadoci]] addita est, quae converisonem regionis in religionem Christianam explicat.
 
Post longum tempus pauci opinionum Britonicarum studii, [[saeculum 19|saeculo XIX]] multi docti homines proprietatem Celticam Britanniae Minoris defenderunt, probabiliter respondentes detrimento autonomiae provincialis post rerum novarum accepto. Fabulae notae in [[nomen loci|nominibus locorum]] fixae sunt. [[Brocéliande]] fabularum [[Arthurus (rex)|Arthurianarum]] posita est in [[silva Panis Pontis]], cum sepulcro [[Merlinus|Merlini]] et [[Val sans retour]] (Valle sine reditu).
 
== Bibliographia ==