Quantum redactiones paginae "Studia futurorum" differant

Content deleted Content added
003.2
(eadem)

Emendatio ex 19:39, 31 Decembris 2014

Studia futurorum, etiam studia futura, studiologia, et futurismus appellata, est disciplina quae futura possibilia, probabilia, potiora postulat, cum cosmotheoriis et mythis quae ea sustinent. Eruditi inter se disputant num haec disciplina ars aut scientia sit. Studia futura pars scientiarum socialium generatim putari possunt, historiae consimilia. Historia quidem praeteritum, futurismus futura investigat. Studia futura[1] res intellegere vult quae probabilius persistent, ac res quae verisimiliter commutabuntur. Haec disciplina ergo rationalem et in exemplaribus conditam praeteriti et praesentis intellegentiam petit.[2] Studia futura, scientiarum physicarum (ubi ratio angustior et subtilior investigatur) dissimilia, multo maius et multiplicius systema mundanum tractant. Methodologia et scientia sunt multo minus certa quam scientia naturalis vel adeo scientia socialis sicut sociologia, oeconomica, et scientia politica.

Lex Mooreana est exemplum studiorum futurorum; quod est statistica inclinationum praeteritarum et praesentium congeries, cuius finis est inclinationes futurae accurate extrapolandae.
H. G. Wells studia futura in acroasi anno 1902 habita primum suasit.
Michio Kaku.
Raimundus Kurzweil.

Futuristae notabiles

Libri notabiles de futuris

Periodica et monographa

Organizationes notabiles

Vide etiam

Notae

Nexus externi

  Vicicitatio habet citationes quae ad Studia futurorum spectant.