Quantum redactiones paginae "Eremitorium Sancti Guillermi de Combreto" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
Ut fabulae ferunt, capella constructa est ab [[eremita]] Guillermo appellato, qui ineunte medio aevo hic domicilium collocavit, spiritibus malis victis, qui eum agitaverunt. Cappella Romanica [[saeculum 12|saeculo XII]] condita fortasse in aedificio anteriori nititur. Monumentum historicum nominata est, sicut diversae res (in quo numero sunt rara [[campana]] ferrea), quae hic factae sunt. Etiam exstant duo [[chirographum|chirographa]] mediaevalia [[sacerdos|sacerdotibus]] huius ecclesiae destinata.
 
Eremitorium, per quod plures calles transeunt, plus mille annos locus hospitii requietisque habetur. Quamquam eremita ab anno 1840 abest, ecclesia etiamnunc est locus contemplationis spiritualis in celebrationibus [[Catalaunia|Catalaunensibus]] (''aplecs'') [[dies festus|dierum festorum]] Sancti Guillermi et Sancti [[Maria Magdalena|Mariae Magdalenae]], cui capella primum dicata erat.
 
== Notae ==