Quantum redactiones paginae "Apollodorus Damascenus" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 35 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q189375 sunt
Linea 5:
 
== Vita ==
De Apollodoro Traiani architecto haec tantum scimus. [[Procopius]] "Apollodorum Damascenum" pontem trans Danubium inter [[Pontes (Moesia)|Pontes]] et [[Drobeta]]m pro Traiano construxisse adseverat, et de ponte librum conscripsisse.<ref>Procopius, ''[[De aedificiis]]'' 4.6.13.</ref> ''[[Historia Augusta]]'' architectum Apollodorum dixit pro Hadriano [[Colossus|Colossum]] e situ [[Templum Veneris et Romae|templi Veneris et Romae]] removisse.<ref>''Historia Augusta'' "Hadrianus" (vita [[Aelius Spartianus|Aelio Spartiano]] adscripta) 19.9-13.</ref> [[Cassius Dio]] pontem Danubianum admiravit et pleniterplene descripsit, sed, si nomen constructoris dedit, ea res e textu ab epitomatore reiecta est; Dio autem Apollodorum aedificatorem [[Forum Traianum|Fori Traiani]], [[Odeum (Roma antiqua)|Odei]], [[Gymnasium (Roma antiqua)|Gymnasii]] appellat et de disputationibus eius cum Hadriano disserit, qui valde iratus architectum poenae mortis damnavit.<ref>Cassius Dio, ''[[Historia Romana (Dio)|Historia Romana]]'' 69.4.1-5. An [[Columna Traiana]] ab Apollodoro erecta sit non liquet.</ref>
 
Liber de ponte ab Apollodoro scriptus tempore Procopii etiam superfuit sed hodie deperditus est. Exstat autem liber {{Polytonic|Πολιορκητικά}} ("Poliorcetica" sive "De machinis bellicis"), Apollodoro tributus et (secundum scriptorem quemdam Byzantinum) imperatore Hadriano ab auctore dicatus.