Quantum redactiones paginae "Cadmea" differant

Content deleted Content added
Chobot (disputatio | conlationes)
m Bot: Migrating 1 interwiki links, now provided by on Wikidata on Q1276854; mutationes minores
No edit summary
Linea 1:
'''Cadmea''' erat [[arx]] [[Thebae (Boeotia)|Thebarum]] antiquarum, ita nominata e conditore mythico urbis, [[Cadmus|Cadmo]], viro [[Phoenices|Phoenico]], filio regis [[Agenor]]is et fratre [[Europa (mythologia)|Europae]]. Ut pleraeque arces antiquae non ad militarem usum tantum destinabatur sed etiam ad caerimonias deorum. Exempli gratia [[Thesmophoria]] a mulieribus Thebanis celebrabantur in Cadmea.
 
Aestate anni [[382 a.C.n.]] factionis oligarchicae Thebanae duces arcem [[Lacedaemon|Lacedaemoniis]] die Thesmophorion tradidere. Ita praesidio Spartano freti per plures annos civitati suae praefuerunt, omnia quae Lacedaemonii imperabant facientes. Quarto demum anno media hieme seditio popularis, [[Pelopidas|Pelopida]] duce, praesidium hostium e Cadmea expulit atque libertatem Thebanorum vindicavit.
 
{{hist-stipula}}