Quantum redactiones paginae "Programma editorium" differant

Content deleted Content added
m nova formula illarum 10,000 paginarum
de LibreOffice
Linea 7:
Programmata editoria primitus in [[computatrum proprium|computatris proprii]] ([[Anglice]]: ''personal computer'') annis [[1970]] in [[officii sedes|officii sedibus]] adhibita sunt ut [[dactylographium|machinarum scriptoriarum]] functiones imitentur. Per haec programmata, amanuenses errata facillime corrigere poterant omnino antequam litteras in charta physica imprimerent. Qua de causa, computatra propria quoque programmatis editoriis instructa magnam populo gratiam annis [[1980]] extra officii sedes mox ceperunt.
 
Prima editoria ad documenta elaboranda explicitas notas configurationem [[typographia|typographicam]] indicantes [[nota Markup|''Markup'']] adhibebant, et usque hodie notas ''Markup'' usurpantur editoria generum [[LaTex]] et [[wiki]]. [[Microsoft Word]] et alia editoria [[GUI|graphicas usoris interfacies]] praebent, quae a scriptoribus notas ''Markup'' omnino occultantes [[vista quae vides habes|vistas generis ''quae vides habes'' (WYSIWYG)]] provident. Alia huius generis WYSIWYG editoria, quae nonnullo populo gratissima hodie habentur, sunt [[AbiWord]], [[KWord]], [[LyX]], et [[OpenOffice.org Writer]] et [[LibreOffice]] Writer. Etiam [[Google Docs]] et alia editoria inveniuntur quae novum genus interretiale constituere putantur.
 
{{info-stipula}}